RESCRIPTUM THEODOSII ET VALENTINIANI DE ADQUIRENDA HEREDITATE
   
Rescript of Theodosius II and Valentinian III on acceptance of an inheritance
   
( AD 426 )
 

    
Codex Iustinianus, VI, 30 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
18.
Imp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum.  Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutae hereditas sit derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit vel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est adire eius nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere. 1. Sed si hoc parens neglexerit et in memorata aetate infans decesserit, tunc parentem quidem superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem devoluta iure patrio quasi iam infanti quaesita capere. 2. Parente vero non subsistente, si quidem post eius obitum tutor infanti sit vel datus fuerit, posse eum etiam adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem sive vivo parente sive post mortem eius ad eum devolutam vel bonorum possessionem petere et eo modo eidem infanti hereditatem quaerere. 3. Sin vero vel non sit tutor vel, cum sit, ea facere neglexerit, tunc eodem infante in ea aetate defuncto omnes hereditates ad eum devolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum delatae, et eo modo ad illas personas perveniant, quae vocabantur, si minime hereditas infanti fuisset delata. Ea vero, quae de infante in potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et si quacumque causa sui iuris idem infans inveniatur. 4. Sin autem septem annos aetatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari aetate fati munus impleverit, ea obtinere praecipimus, quae veteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post impletos septem annos suae aetatis ipse adire hereditatem vel possessionem bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, vel cum tutoris auctoritate, si sui iuris sit, poterit vel, si non habeat tutorem, adire praetorem et eius decreto hoc ius consequi. D. VIII id. Nov. Ravennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
 

Traduction française