[EPITOME CODICUM GREGORIANI ET HERMOGENIANI WISIGOTHICA]
     
Visigothic epitome of the Gregorian and Hermogenian codes
   
( AD 5th century )
 

 
( P. Krueger, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 224-235 ).
 

 
Corporis Gregoriani :  I  II  III  IV  X  XIII    •    Ex corpore Hermogeniani
 

 
CORPORIS GREGORIANI.
 

 
LIBER PRIMVS.
 

 
I. De transactionibus.
 

 
     Imp. Gordianus A. Licinio Timotheo euocato. Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogauit. PP. X kal. Ian. Pio et Pontiano conss. (a. 238).
     Interpretatio : Si quando per mandatum procurator litis fuerit institutus et de compositione causae in ipso mandato nihil continetur adscriptum, litigare potest, componere penitus non praesumat. quod si composuerit, non ualebit.
 

 
LIBER SECVNDVS.
 

 
II. Si aduersus donationes sponsis factas in integrum quis restitui uelit.
 

 
     Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Auinio Octauiano suo salutem. Precibus tuis et iuris auctoritas et aequitas adsistit. neque enim dubium est ea, quae sponsae adfinitatis contrahendae causa a minore donantur, repeti non posse, quando huiuscemodi causas communis uoti complendi ratio prouocet. propter quae et in integrum restitutio denegatur : tametsi inter minores uerti uideatur, non discrepat ab his, qui legitimae aetatis ad huiuscemodi contractus prodeunt. quare quaecumque Iulius Agrippinus u. c. filiae tuae Auiniae sponsae donauit, repetere nullo modo poterit : ac si hoc facere temptauerit , opponet auctoritatem suam Iulius Donatus u. c. p. u. amicus noster, ut tam improba petitio repellatur. Data prid. id. Iun. Aemiliano et Basso conss. (a. 259).
     Interpretatio. Iure et legibus continetur, ut minoribus contra ea, quae intra XXV annos male gesserint, per integri restitutionem debeat subueniri. sed in hoc tantum casu praesenti lege remouentur, ut si quid minores pro coniunctione matrimonii sponsalicia largitate donauerint, per obtentum integri restitutionis nullatenus debeant reuocare. quod similiter iuxta nouellam legem et de dote seruabitur.

 
III. Si maior fuerit probatus.
 

 
     Imp. Philippus A. et Philippus C. Aedio Maximo. Minoribus annis deceptis, non decipientibus subuenitur : et ideo si ad circumueniendum emptorem mentitus aetatem ex adspectu te maiorem annis probari effecisti, lubricum frustra praetendis. PP. prid. id. Nou. Aquis Philippo A. et Titiano conss. (a. 245).
     Interpretatio. Si quis decipiendi animo maiorem se instrumentis quibuscumque esse conscripserit et postea per aetatis ueniam contra hoc uenire temptauerit, nullatenus audiatur, quia deceptus non est, sed ipse alium uoluit fraude decipere.
 

 
IIII. De inofficioso testamento.
 

 
     Imp. Alexander A. Valeriae Caelestinae. Dos, quae a patre nubenti filiae data est aut in obligatione constituta, in quartam, quam habere ex bonis patris debet, ne inofficiosum testamentum possit accusare, non computatur, quoniam uiuente patre bonis eius fuit separata. Imperite itaque introducitur querella cautionis a marito tuo emissae, quasi non omnia tradita ei essent, cum, etsi uerum sit quod scriptura continetur, non perimatur querella inofficiosi testamenti, si ex iudicio patris supremo quarta filiae non suppletur, quam intestato patre pro portione sua habere debuit. PP. III kal. Sept. Maximo II et Aemiliano conss. (a. 223).
     Imp. Alexander A. Valeriae Rufinae. Si ex uoluntate patris, qui tres ex se natos reliquit heredes, tertiae portionis quarta ad te sine ulla diminutione peruenire non potuit, inofficiosi testamenti accusationem instituere non prohiberis. in qua tamen parte ea quae ante a patre filiae in dotem data sunt non placet computari, quae etiam in bonis mariti sunt et a patrimonio patris uiuente eo separata fuerunt. PP. III kal. Sept. Maximo II et Aemiliano conss. (a. 223).
     Interpretatio. Si pater pro filia dotem tradiderit aut certe genero pro ipsa dote fecerit cautionem uel se promissionis uinculo obligauerit et mortis tempore Falcidiam filiae pater de his rebus quas mortis tempore dereliquit non dimiserit, de inofficioso patris testamento agere filia non prohibetur, quia illud, quod pro ea a patre in dotem datum est aut promissum, in Falcidia non poterit imputari. nam ea, quae pater uiuus in dotis condicione aut promiserit aut tradiderit, de bonis eius antequam moreretur discessisse et alienata esse noscuntur. similis erit et de sponsalicia donatione condicio.
 

 
LIBER TERTIVS.
 

 
V. De petitione hereditatis.
 

 
     Imp. Antoninus A. Pontio Ingenuo. Fructus ante litem contestatam perceptos malae fidei possessores restituere placuit. PP. XII kal. Iul. Romae duobus Aspris conss. (a. 212).
     Interpretatione non eget.
 

 
VI. De rei uindicatione.
 

 
     Imp. Gordianus A. Aurelio Alexandro militi. Vineas in alieno agro institutas solo cedere et, si a malae fidei possessore id factum sit, sumptus eo nomine erogatos per retentionem seruari non posse incognitum non est. PP. IIII id Mart. Attico et Praetextato conss. (a. 242).
     Interpretatio. Si quis uineas in aliena terra posuerit, ad illum sine dubio pertinebunt, cuius terra esse probatur. qui si solum nesciens alienum, dum eum bona fide se crediderit possidere, sumptus quos in ipsis uineis ponendis fecit a domino terrae recipiat : si uero sciens in alieno posuit, et uineas restituat et expensas penitus non requirat.
     Imp. Philippus A. et Philippus C. Aurelio Victorino et Marco et Valerio. Aedificium in alieno agro extructum solo cedere sumptusque eo nomine factos non nisi bonae fidei emptorem per retentionem posse seruare certissimi iuris est. PP. kal. Oct. ... conss. (a. 244 uel 245).
     Interpretatio. Pariter de aedificiis uel de reliquis rebus in alieno solo positis, sicut superius dictum est, forma seruabitur.
     Imp. Philippus A. et Philippus C. Aurelio Antonio. Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. PP. XIIII kal. Nou. Philippo A. et Titiano conss. (a. 245).
     Interpretatione non eget.
    Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aureliae Philoxenae. Quotiens eadem res a domino diuersis temporibus pluribus uenum datur, eum potiorem esse, cui possessio primum tradita est. PP. XIII kal. Mai. Maximo et Aquilino conss. (a. 286).
     Interpretatione non indiget.
     Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aureliae Mammae. Si neque mandato tuo neque ratum habente te maritus tuus possessionem iuris tui alienauit, non prohiberis rem tuam uindicare intercedente rectore prouinciae. PP. VIII kal. Mart. Diocletiano III et Maximiano conss. (a. 287).
     Interpretatione non indiget.
 

 
VII. Si sub alterius nomine res empta erit.
 

 
     Impp. Valerianus et Gallienus AA. Aurelio Auxonio. Instrumenti scriptura non oberit, quod nomen contineat alterius emptoris, ad cuius fidem ipse confugeras, cum dominium possessionis, quod habuisse te semper et adhuc habere proponis, securus obtineas. PP. kal. Iun. Aemiliano et Basso conss. (a. 259).
     Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aelio Ingenuo. Si nomine quidem uxoris tuae emptionem confecisti, uerum pecuniam de proprio numerasti et ipse inductus es in possessionem ac negotium tibi gestum est idque euidenter probabitur, praeses prouinciae uim tibi super iuris tui rebus inferri prohibebit. PP. IIII id. Mai. Maximo II et Aquilino conss. (a. 286).
     Interpretatio utriusque legis. Quotiens aut maritus aut alia quaecumque persona agrum aut quamcumque rem sua pecunia et uxoris aut cuiuscumque alterius nomine uoluerit comparare, et is qui pecuniam dat in rem fuerit intromissus, et ipse qui pecuniam dedit rem comparatam cognoscitur possedisse, non potest hoc praeiudicio laborare, quod alterius nomine res legitur comparata. quod si uero, cuius nomine res comparatae sunt, ipsi traditae sunt uel ab ipso possessae, is, qui pecuniam suam pro hac re datam fuisse probauerit, rem quidem comparatam non potest uindicare, sed pecuniam potest a possessore recipere, quia duae res cum quo fuerint eius dominum faciunt meliorem.
 

 
VIII. De familiae herciscundae et communi diuidundo.
 

 
     Imp. Gordianus A. Sextio Iuuenali. Ex re certa heredem institutum sic haberi, ac si sine eius rei commemoratione heres institutus fuisset, sane officio familiae herciscundae iudicis conuenire, ut non plus emolumenti consequatur, quam aliquis esset habiturus, ac si ex re certa heres institui potuisset, in dubium non uenit. Falcidiam quoque in matris testamento cessare falso tibi persuasum est. Proinde cum iuris ignorantia excusari facile non possis, si maior annis hereditati matris tuae renuntiasti, sera prece subueniri tibi desideras. PP. XV kal. Nou. Arriano et Papo conss. (a. 243).
     Interpretatio. Si quis per testamentum heredem aliquem appellauerit et rem certam, id est aut possessionem aut mancipia aut quamlibet aliam speciem, de quo dubietas esse non possit, sub heredis uocabulo dimiserit, cui heredis nomen imposuerit, ad eum et illa quae non sunt nominata perueniant.
     Impp. Valerianus et Gallienus AA. Antonio Potito. Si domum cuius meministi pater tuus, cum in potestate eius ageres, nomine tuo donandi animo comparauit, iure quidem non subsistere donationem scire debuisti : uerum si in extremum fati diem pater eadem animi destinatione durauit, iudicium eius iuxta formam constitutam esse seruandum indubitati iuris est. PP. XI kal. April. Saeculare II et Donato conss. (a. 260).
     Interpretatio. In hac lege similis erit et de donatione condicio, quam filius familias a quocumque perceperit. sed hoc amplius habet, quod si maior fuerit ista donatio, quae nomine filii familias facta est, ut omnis facultas patris quartam eius rei quam filius donatam accepit implere non possit, reliquis filiis de hac ipsa donatione Falcidia suppleatur.
 

 
VIIII. Quod cum eo qui in aliena potestate est negotium gestum esse dicetur.
 

 
     Imp. Alexander A. Satiriis Modestino et Censorino. Ex contractibus seruorum dominum non obligari tantumque aduersus eum actionem de peculio competere explorati iuris est. Plane si quid in rem domini uersum sit, eo nomine quoque teneri dominum non est incertum. Secundum quae si non iubentibus uobis seruus mutuam pecuniam accepit nec in rem uestram uersae sunt, conueniri non potestis. Actio de peculio si inferri coeperit, more solito respondere debetis. PP. XII kal. Aug. Fusco II et Dextro conss. (a. 255).
     Interpretatione non eget.
 

 
X. Ad senatus consultum Macedonianum.
 

 
     Imp. Alexander A. Septimiae Musae. Macedoniani senatus consulti auctoritas petitionem eius pecuniae non impedit, quae filio familias studiorum causa Romae agenti ad necessarios sumptus, quos patris pietas non recusaret credita est. Sed ex contractu filii post mortem eius de peculio actio in patrem competere ita demum potest, si anni utilis spatium petitionem non impedit. Sane si iussu patris datum ei probetur, nec in quos usus uersa sit pecunia disquiri necesse est et perpetua in patrem etiam mortuo eo filio actio est. PP. prid. kal. Mart. Agricola et Clementino conss. (a. 230).
     Interpretatio. Senatus consultum Macedonianum praecepit, ut filio familias pecunia non credatur. nunc haec constitutio iubet, ut pro studio litterarum si quis filio familias pecuniam dederit, hanc ei pater sine aliqua obiectione restituat. quod si ipse filius familias in peregrinis fortasse defecerit, intra anni spatium qui pecuniam commodauit de peculio filii potest petere, ut sibi debitum reformetur. quod si pater iussit, ut pecunia praestaretur, non requirendum est, quid de ea pecunia fecerit, sed debitum pater sine mora restituat.
 

 
LIBER QVARTVS.
 

 
XI. Si debito persoluto instrumentum apud creditorem remanserit.
 

 
     Impp. Seuerus et Antoninus AA. Octauio Prisco. Si exsoluta est pecunia, nihil obest ueritati, quod cautio integra maneat apud creditorem. PP. prid. id. Iun. Antonino II et Geta conss. (a. 205).
     Interpretatione non eget.
     Impp. Valerianus et Gallienus AA. Metrodoro. Si potes probare omnem pecuniam exsolutam creditori tuo, cautio tua quae apud heredem eius remansit inanis est : ut tamen aut ipsa reddatur tibi aut incisa apud creditorem remaneat, heredem eius conuenire potes. PP. VI id. Iun. Gallieno V et Faustino conss.
     Interpretatione non eget.
 

 
XII. Si amissis uel debitori redditis instrumentis creditum petatur.
 

 
     Imp. Antoninus A. Septimiae Marciae. Debitores tuos quibuscumque rationibus debere tibi pecuniam si probaueris, ad solutionem compellet aditus praeses prouinciae uir clarissimus. nec oberit tibi amissio instrumentorum, si manifestis probationibus eosdem debitores esse apparuerit. PP. id. Sept. Antonino A. IIII et Balbino conss. (a. 213).
     Interpretatione non indiget.
     Imp. Gordianus A. Aurelio Prisco et Marco militibus. Sicut iniquum est instrumentis ui ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. Intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis uel aliis argumentis probare fidem precibus uestris adsistere. PP. III kal. Iul. Sabino II et Venusto conss. (a. 240).
     Interpretatione non eget.
 

 
LIBER DECIMVS.
 

 
XIII. Quibus res iudicata non noceat.
 

 
     Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aeliae Matronae. Sententiam aduersus absentes et indefensos ac maxime minores latam nullas uires obtinere notissimi iuris est. PP. kal. Sept. Diocletiano III et Maximiano AA. conss. (a. 287).
     Interpretatione non eget.
 

 
LIBER DECIMVS TERTIVS.
 

 
XIIII. De patria potestate.
 

 
     Imp. Antoninus A. Victorinae. Si in potestate patris fuisti, cum hereditas Bassae Cassiae tibi obuenit, eamque patris iussu creuisti, iure patriae potestatis ei eam quaesisti. ideoque quod ab eo iure alienatum est, nulla ratione oblato pretio restitui tibi desideras. PP. III kal. Ian. Romae ipso Augusto et Aduento conss. (a. 218).
     Interpretatione non eget.
 

 
EX CORPORE HERMOGENIANI.
 

 
I. De cauta et non numerata pecunia.
 

 
     Aurelio Alexio. Exceptionem non numeratae pecuniae non anni sed quinquennii spatio deficere nuper censuimus. Scripta VII id. April. Sirmio Caesaribus conss. (a. 294).
     Interpretatio. Secundum legem ex corpore Theodosiani si certum petitur de chirographis quia de quinquennio habetur expositum, ideo hanc legem ex Hermogeniano credidimus adiungendam, quae tempus intra quod contestari conuenit de cauta et non numerata pecunia, id est intra quinquennium, euidenter ostendit.
 

 
II. Ex delictis defunctorum quemadmodum conueniantur successores.
 

 
     Aurelio Ennio Saturnino. Licet ante litem contestatam defuncto, qui ex proprio delicto conueniri potuit, successores non possint poenali actione conueniri, tamen hos etiam in tantum quantum ad eos peruenit teneri, ne scelere ditentur alieno, certissimi iuris est. auditis itaque partium allegationibus u. c. proconsul prouinciae Africae amicus noster in pronuntiando formam iuris sequetur. Scripta VII kal. Oct. Sirmio AA. conss. (a. 293).
     Interpretatio. Haec lex praecipit, ut in criminalibus causis, si quis antequam moriatur non fuerit de facti sui scelere conuentus atque conuictus, si post eius obitum quod ab eo cum poena reddendum erat apud successores eius fortasse repertum fuerit, hoc tantum ab heredibus reddendum est, quod ad eos cognoscitur peruenisse. ceterum in tali re heres nec ad poenam nec ad aliquam satisfactionem tenetur obnoxius.
 

 
  Source : Lex romana Wisigothorum.