EDICTUM TOLERATIONIS
  
Ending the Diocletian persecution of Christianity
  
( AD 311 )
 

 
Lactantius, Mort. Pers. Fritzsche, Lactantius, Opera, II, Leipzig, 1844, p. 273 ).
 

 
     XXXIII. 11. ... Et iam deficiens edictum misit huiusmodi.

 

     XXXIV. ‘ Inter cetera quae pro rei publicae semper commodis atque utilitate disponimus, nos quidem volueramus antehac iuxta leges veteres et publicam disciplinam Romanorum cuncta corrigere atque id providere, ut etiam Christiani, qui parentum suorum reliquerant sectam, ad bonas mentes redirent, 2. siquidem quadam ratione tanta eosdem Christianos voluntas invasisset et tanta stulti tia occupasset, ut non illa veterum instituta sequerentur, quae forsitan primum parentas eorundem constituerant, sed pro arbitrio suo atque ut isdem erat libitum, ita sibimet leges facerent quas observarent, et per diversa varios populos congregarent. 3. Denique cum eiusmodi nostra iussio extitisset, ut ad veterum se instituta conferrent, multi periculo subiugati, multi etiam deturbati sunt. 4. Atque cum plurimi in proposito perseverarent ac videremus nec diis eosdem cultum ac religionem debitam exhibere nec Christianorum deum observare, contemplatione mitissimae nostrae clementiae intuentes et consuetudinem sempiternam, qua solemus cunctis hominibus veniam indulgere, promptissimam in his quoque indulgentiam nostram credidimus porrigendam. Ut denuo sint Chrsitiani et conventicula sua componant, ita ut ne quid contra disciplinam agant. 5. <Per> aliam autem epistolam iudicibus significaturi sumus quid debeant observare. Unde iuxta hanc indulgentiam nostram debebunt deum suum orare pro salute nostra et rei publicae ac sua, ut undique versum res publica praestetur incolumis et securi vivere in sedibus suis possint. ’
     XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias ipso octies et Maximino iterum consulibus.
 

 
►  Bibliography
 
 
Asimov, The Roman Empire, Boston, 1967 ; Bryce, The Holy Roman Empire, 4th ed., New York, 1904 ; Bury, Gibbon, Decline and Fall of the Roman Empire, II, London, 1896-1900 ; Bury, The History of the Later Roman Empire, London, 1923 ; Creed, Lactantius, On the Death of the Persecutors, Oxford, 1984 ; Eusebius of Caesarea, Church History, VIII, 17 ; MacMullen, Christianizing The Roman Empire, Boston, 1984 ; Sullivan, Heirs of the Roman Empire, New York, 1960
.
 


English translation