|
DONATIO
CONSTANTINI IMPERATORIS FACTA SYLVESTRO PAPAE Donation of Constantine I to pope Sylvester I ( AD 315-317 or 750-800 ) |
|
|
1. In
nomine sanctae et individuae trinitatis patris scilicet et filii et
spiritus sancti. |
Imperator
Caesar Flavius Constantinus in Christo Iesu, uno ex eadem sancta trinitate
salvatore domino deo nostro, fidelis, mansuetus, maximus, beneficus,
Alamannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, Hunnicus,
pius, felix, victor ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac
beatissimo patri patrum Silvestrio, urbis Romae episcopo et papae, atque
omnibus eius successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi
sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverentissimis et deo
amabilibus catholicis episcopis eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae
per hanc nostram imperialem constitutionem subiectis in universo orbe
terrarum, nunc et in posteris cunctis retro temporibus constitutis,
gratia, pax, caritas, gaudium, longanimitas, misericordia a deo patre
omnipotente et Iesu Christo filio eius et spiritu sancto cum omnibus
vobis. |
2. Ea
quae salvator et redemptor noster dominus deus Iesus Christus, altissimi
patris filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente
patre nostro Silvestrio summo pontifice et universali papa, mirabiliter
operari dignatus est, liquida enarratione per huius nostrae imperialis
institutionis paginam ad agnitionem omnium populorum in universo orbe
terrarum nostra studuit propagare mansuetissima serenitas. Primum quidem
fidem nostram, quam a praelato beatissimo patre et oratore nostro Silvestrio
universali pontifice edocti sumus, intima cordis confessione ad instruendas
omnium vestrum mentes proferentes et ita demum misericordiam dei super
nos diffusam annuritiantes. |
3. Nosse
enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam iussionem
significavimus, nos a culturis idolorum, simulacria mutis et surdis
manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanae pompis
recessisse et ad integram Christianorum fidem, quae est vera lux et
vita perpetua, pervenisse credentes iuxta id, quod nos isdem almificus
summus pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in deum
patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium, et in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum deum
nostrum, per quem creata sunt omnia, et in spiritum sanctum, dominum
et vivificatorem universae creaturae. Hos patrem et filium et spiritum
sanctum confitemur, ita ut in trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis
et unitas potestatis : pater deus, filius deus et spiritus sanctus
deus, et tres unum sunt in Iesu Christo. Tres itaque formae, sed una
potestas. |
4. Nam
sapiens retro semper deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda
saecula, verbum, et quando eodem solo suae sapientiae verbo universam
ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat, cuncta suo arcano componens
mysterio. Igitur perfectis caelorum virtutibus et universis terrae materiis,
pio sapientiae suae nutu ad imaginem et similitudinem suam primum de
Iimo terrae fingens hominem, hunc in paradiso posuit voluptatis ;
quem antiquus serpens et hostis invidens, diabolus, per amarissimum
ligni vetiti gustum exulem ab eisdem effecit gaudiis, eoque expulso
non desinit sua venenosa multis modis protelare iacula, ut a via veritatis
humanum abstrahens genus idolorum culturae, videlicet creaturae et non
creatori, deservire suadeat, quatenus per hos eos, quos suis valuerit
irretire insidiis, secum aeterno efficiat concremandos supplicio. Sed
deus noster, misertus plasmae suae, dirigens sanctos suos prophetas,
per quos lumen futurae vitae, adventum videlicet filii sui, domini dei
et salvatoris nostri Iesu Christi, annuntians, misit eundem unigenitum
suum filium et sapientiae verbum. Qui descendens de caelis propter nostram
salutem natus de spiritu sancto et Maria virgine, verbum caro factum
est et habitavit in nobis. Non amisit, quod fuerat, sed coepit esse,
quod non erat, deum perfectum et hominem perfectum, ut deus mirabilia
perficiens et ut homo humanas passiones sustinens. Ita verum hominem
et verum deum praedicante patre nostro Silvestrio summo pontifice intellegimus,
ut verum deum verum hominem fuisse nullo modo ambigamus ; electisque
duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine
coruscavit. Confitemur eundem dominum Iesum Christum adimplesse legem
et prophetas, passum, crucifixum, secundum scripturas tertia die a mortuis
resurrexisse, assumptum in caelis atque sedentem ad dexteram patris,
inde venturum iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. |
5. Haec
est enim fides nostra orthodoxa a beatissimo patre nostro Silvestrio
summo pontifice nobis prolata ; exhortantes idcirco omnem populum
et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere ac praedicare
et in sanctae trinitatis nomine baptismi gratiam consequi et dominum
Iesum Christum salvatorem nostrum, qui cum patre et spiritu sancto per
infinita vivit et regnat saecula, quem Silvester beatissimis pater noster
universalis praedicat pontifex, corde devoto adorare. |
6. Ipse
enim dominus deus noster, misertus mihi peccatori, misit sanctos suos
apostolos ad visitandum nos et lumen sui splendoris infulsit nobis et
abstracto a tenebris ad veram lucem et agnitionem veritatis me pervenisse
gratulamini. Nam dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset
carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec unius
quidem promerui saluti ; ad haec advenerunt sacerdotes Capitolii,
dicentes mihi debere fontem fieri in Capitolio et compleri hunc innocentium
infantum sanguine et calente in eo loto me posse mundari. Et secundum
eorum dicta aggregatis plurimis innocentibus infantibus, dum vellent
sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactari et ex eorum sanguine fontem
repleri, cernens serenitas nostra lacrimas matrum eorum, ilico exhorrui
facinus, misertusque eis proprios illis restitui praecepimus filios,
datisque vehiculis et donis concessis gaudentes ad propria relaxavimus. |
7. Eadem
igitur transacta die, nocturna nobis facta silentia, dum somni tempus
advenisset, adsunt apostoli sanctus Petrus et Paulus dicentes mihi :
‘Quoniam flagitiis posuisti terminum et effusionem sanguinis innocentis
horruisti, missi sumus a Christo domino deo nostro, dare tibi sanitatis
recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra et fac quodcumque indicamus
tibi. Silvester episcopus civitatis Romae ad montem Seraptem persecutiones
tuas fugiens in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet.
Hunc cum ad te adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua
dum te tertio merserit, omnis te valitudo ista deseret leprae. Quod
dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes
iussu tuo per totum orbem ecclesiae restaurentur, te autem ipsum in
hac parte purifica, ut relicta omni superstitione idolorum deum vivum
et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad eius voluntatem
adtingas.’ |
8. Exsurgens
igitur a somno protinus iuxta id, quod a sanctis apostolis admonitus
sum, peregi, advocatoque eodem praecipuo et almifico patre et illuminatore
nostro Silvestrio universali papa, omnia a sanctis apostolis mihi praecepta
edixi verba, percunctatique eum sumus, qui isti dii essent : Petrus
et Paulus ? Ille vero non eos deos debere dici, sed apostolos salvatoris
nostri domini dei Iesu Christi. Et rursum interrogare coepimus eundem
beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imaginem expressam haberet,
ut ex pictura disceremus hos esse, quos revelatio docuerat. Tunc isdem
venerabilis pater imagines eorundem apostolorum per diaconem suum exhiberi
praecepit. Quas dum aspicerem et eorum, quos in somno videram figuratos,
in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus
satrapibus meis confessus sum eos esse, quos in somno videram. |
9. Ad
haec beatissimus isdem Silvester pater noster, urbis Romae episcopus,
indixit nobis poenitentiae tempus intro palatium nostrum Lateranense
in uno cubiculo in cilicio, ut omnia, quae a nobis impie [peracta atque]
iniuste disposita fuerant, vigiliis, ieiuniis atque lacrimis et orationibus
apud dominum deum nostrum Iesum Christum salvatorem impetraremus. Deinde
per manus impositionem clericorum usque ad ipsum praesulem veni, ibique
abrenuntians Satanae pompis et operibus eius vel universis idolis manufactis,
credere me in deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium
et invisibilium, et in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum,
qui natus est de spiritu sancto et Maria Virgine, spontanea voluntate
coram omni populo professus sum ; benedictoque fonte illic me trina
mersione unda salutis purificavit. Ibi enim, me posito in fontis gremio,
manu de caelo me contingente propriis vidi oculis ; de qua mundus
exsurgens, ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite. Levatoque
me de venerabili fonte, indutus vestibus candidis, septemformis sancti
spiritus in me consignatione adhibuit beati chrismatis unctionem et
vexillum sanctae Crucis in mea fronte linivit dicens : ‘Signat
te deus sigillo fidei suae in nomine patris et filii et spiritus sancti
in consignatione fidei.’ Cunctus clerus respondit : ‘Amen.’
Adiecit praesul : ‘Pax tibi.’ |
10. Prima
itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium et post curationem
corporis mei a leprae squalore agnovi, non esse alium deum nisi patrem
et filium et spiritum sanctum, quem beatissimus Silvester papa praedicat,
trinitatem in unitate, unitatem in trinitate. Nam omnes dii gentium,
quos usque hactenus colui, daemonia, opera homiritim manufacta comprobantur
etenim, quantam potestatem isdem salvator noster suo apostolo beato
Petro contulerit in caelo ae terra, lucidissime nobis isdem venerabilis
pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens ait :
‘Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam,
et portae inferi non praevalebunt adversus eam.’ Advertite potentes
et aurem cordis intendite, quid bonus magister et dominus suo discipulo
adiunxit inquiens : ‘Et tibi dabo claves regni caelorum ;
quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et quodcumque
solveris super terram, erit solutum et in caelis.’ Mirum est hoc
valde et gloriosum, in terra ligare et solvere et in caelo ligatum et
solutum esse. |
11. Et
dum haec praedicante beato Silvestrio agnoscerem et beneficiis ipsius
beati Petri integre me sanitati comperi restitutum, utile iudicavimus
una cum omnibus nostris satrapibus et universo senatu, optimatibus etiam
et cuncto populo Romano, gloriae imperii nostri subiacenti, ut, sicut
in terris vicarius filii dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices,
qui ipsius principis apostolorum gerunt vices, principatus potestatem
amplius, quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere
videtur concessam, a nobis nostroque imperio obtineant ; eligentes
nobis ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud deum
adesse patronos. Et sicut nostra est terrena imperialis potentia, eius
sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et amplius,
quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam beati
Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem
atque vigorem et honorificentiam imperialem. |
12. Atque
decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quattuor praecipuas
sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam et Hierosolymitanam,
quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum dei ecclesias ;
et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit,
celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat et eius
iudicio, quaeque ad cultum dei vel fidei Christianorum stabilitate procuranda
fuerint, disponantur. iustum quippe est, ut ibi lex sancta caput teneat
principatus, ubi sanctarum legum institutor, salvator noster, beatum
Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram, ubi et crucis patibulum
sustinens beatae mortis sumpsit poculum suique magistri et domini imitator
apparuit, et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant,
ubi eorum doctor beatus Paulus apostolus pro Christo extenso collo martyrio
coronatus est ; illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctum
doctoris quiescit corpus, et ibi proni ac humiliati caelestis regis,
die salvatoris nostri Iesu Christi, famulentur officio, ubi superbi
terreni regis serviebant imperio. |
13. Interea
nosse volumus omnem populum universarum gentium ac nationum per totum
orbem terrarum, construxisse nos intro palatinium nostrum Lateranense
eidem salvatori nostro domino deo Iesu Christo ecclesiam a fundamentis
cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de eius fundamentis secundum
numerum duodecim apostolorum cophinos terra onustatos propriis asportasse
humeris ; quam sacrosanctam ecclesiam caput et verticem omnium
ecclesiarum in universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari
sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta statuimus. Construximus
itaque et ecclesias beatorum Petri et Pauli, principum apostolorum,
quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora
cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro, cui nulla fortitudo
praevalet elementorum, construximus et crucem ex auro purissimo et gemmis
pretiosis per singulas eorum thecas posuimus et elavis aureis oonfiximus,
quibus pro concinnatione luminariorum possessionum praedia contulimus,
et rebus diversis eas ditavimus, et per nostras imperialium iussionum
sacras tam in oriente quam in occidente vel etiam septentrionali et
meridiana plaga, videlicet in Iudaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa
et Italia vel diversis insulis nostram largitatem eis concessimus, ea
prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestrii pontificis
successorumque eius omnia disponantur. |
14. Gaudeat
enim una nobiscum omnis populus et gentium nationes in universo orbe
terrarum ; exhortantes omnes, ut deo nostro et salvatori Iesu Christo
immensas una nobiscum referatis grates, quoniam ipse deus in caelis
desuper et in terra deorsum, qui nos per suos sanctos visitans apostolos
sanctum baptismatis sacramentum percipere et corporis sanitatem dignos
effecit. Pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis, beatissimis
Petro et Paulo et per eos etiam beato Silvestrio patri nostro, summo
pontifici et universali urbis Romae papae, et omnibus eius successoribus
pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri
atque de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense,
quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellet palatiis,
deinde diademam videlicet coronam capitis nostri simulque frygium nec
non et superhumerale, videlicet lorum, qui imperiale circumdare assolet
collum, verum etiam et clamidem purpuream atque tunicam coccineam et
omnia imperialia indumenta seu et dignitatem imperialium praesidentium
equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra simulque et conta atque
signa, banda etiam et diversa ornamenta imperialia et omnem processionem
imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae. |
15. Viris
enim reverentissimis, clericis diversis ordinibus eidem sacrosanctae
Romanas ecclesiae servientibus illud culmen, singularitatem, potentiam
et praecellentiam habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus
videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec
non et ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgantes decorari ;
et sicut imperialis militia, ita et clerum sacrosanctae Romanae ecelesiae
ornari decernimus ; et quemadmodum imperialis potentia officiis
diversis, cubiculariorum nempe et ostiariorum atque omnium excubiorum
ornatu decoratur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus ;
et ut amplissime pontificalis decus praefulgeat, decernimus et hoc,
ut clerici eiusdem sanctae Romanae ecclesiae mappulis ex linteaminibus,
id est candidissimo colore, eorum decorari equos et ita equitari, et
sicut noster senatus calciamenta uti cum udonibus, id est candido linteamine
illustrari : ut sicut caelestia ita et terrena ad laudem dei decorentur ;
prae omnibus autem licentiam tribuentes ipso sanctissimo patri nostro
Silvestrio, urbis Romae episcopo et papae, et omnibus, qui post eum
in successum et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis pontificibus,
pro honore et gloria Christi dei nostri in eadem magna dei catholica
et apostolica ecclesia ex nostra synclitu, quem placatus proprio consilio
clericare voluerit et in numero religiosorum clericorum connumerare,
nullum ex omnibus praesurnentem superbe agere. |
16. Decrevimus
itaque et hoc, ut isdem venerabilis pater noster Silvester, summus pontifex,
vel omnes eius successores pontifices diademam videlicet coronam, quam
ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis
uti debeant et eorum capite ad laudem dei pro honore beati Petri gestare ;
ipse vero sanctissimus papa super coronam clericatus, quam gerit ad
gloriam beati Petri, omnino ipsam ex auro non est passus uti coronam,
frygium vero candido nitore splendidam resurrectionem dominicam designans
eius sacratissimo vertici manibus nostris posuimus, et tenentes frenum
equi ipsius pro reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus ;
statuentes, eundem frygium omnes eius successores pontifices singulariter
uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. |
17. Unde
ut non pontificalis apex vilescat, sed magis amplius quam terreni imperii
dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut
praelatum est, quamque Romae urbis et omnes Italias seu occidentalium
regionum provincias, loca et civitates saepefato beatissimo pontifici,
patri nostro Silvestrio, universali papae, contradentes atque relinquentes
eius vel successorum ipsius pontificum potestati et ditioni firma imperiali
censura per hanc nostram divalem sacram et pragmaticum constitutum decernimus
disponenda atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permanenda. |
18. Unde
congruum prospeximus, nostrum imperium et regni potestatem orientalibus
transferri ac transmutari regionibus et in Byzantias provincia in optimo
loco nomini nostro civitatem aedificari et nostrum illic constitui imperium ;
quoniam, ubi principatus sacerdotum et christianae religionis caput
ab imperatore caelesti constitutum est, iustum non est, ut illic imperator
terrenus habeat potestatem. |
19. Haec
vero omnia, quas per hanc nostram imperialem sacram et per alia divalia
decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata
et inconcussa permanenda decernimus ; unde coram deo vivo, qui
nos regnare praecepit, et coram terribili eius iudicio obtestamus per
hoc nostrum imperialem constitutum omnes nostros successores imperatores
vel cunctos optimates, satrapes etiam, amplissimum senatum et universum
populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus
imperio nostro subiacenti, nulli eorum quoquo modo licere, haec, quae
a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae ecclesiae vel eius
omnibus pontificibus concessa sunt, refragare aut confringere vel in
quoquam convelli. Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator
aut contemptor extiterit, aeternis condemnationibus subiaceat innodatus,
et sanctos dei principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in praesenti
et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus,
cum diabolo et omnibus deficiat impiis. |
20. Huius
vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes super
venerandum corpus beati Petri, principis apostolorum, posuimus, ibique
eidem dei apostolo spondentes, nos cuncta inviolabiliter conservare
et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinqui,
beatissimo patri nostro Silvestrio summo pontifici et universali papae
eiusque per eum cunctis successoribus pontificibus, domino deo et salvatore
nostro Iesu Christo annuente, tradidimus perenniter atque feliciter
possidenda. |
Et
subscriptio imperialis : |
Divinitas
vos conservet per multos annos, sanctissimi ac beatissimi patres. |
Datum
Roma sub die tertio Kalendarum Aprilium, |
domino
nostro Flavio Constantino augusto quater et Gallicano viris clarissimis
consulibus. |
|