| RESCRIPTUM 
        VALENTINIANI, THEODOSII ET ARCADII DE STUPRATORIBUS Rescript of Valentinian II, Theodosius I and Arcadius on seduction ( AD 390 ) | 
| Collatio, V, 3 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). | 
|      1. ... IMPP. 
          VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS Auggg. ad Orientium vicarium urbis 
          Romae. Non patimur urbem Romam virtutum omnium 
          matrem diutius effeminati in viro pudoris contaminatione foedari 
          et agreste illud a priscis conditoribus robur fracta molliter plebe 
          tenuatum convicium saeculis vel conditorum inrogare vel principum, Orienti 
          k(arissime) ac iuc(undissime) nobis. 2. Laudanda 
          igitur experientia tua omnes, quibus flagiti usus est virile corpus 
          muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia nihilque discretum 
          habere cum feminis, occupatos, ut flagitii poscit inmanitas, atque omnibus 
          eductos, pudet dicere, virorum lupanaribus spectante populo flammae 
          vindicibus expiabit, ut universi intellegant sacrosanctum cunctis esse 
          debere hospitium virilis animae nec sine summo supplicio alienum expetisse 
          sexum qui suum turpiter perdidisset. Prop. pr. id. Maias Romae in atrio 
          Minervae. | 
|  |