EDICTA AUGUSTI AD CYRENENSES
  
ET SC. CALVISIANUM DE PECUNIIS REPETUNDIS
   
On the judicial process in Cyrene
    
( 7-6 and 4 BC )
 

 
( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 403-414, n. 68 ).

  
~   Translated from the Greek by G. Oliverio   ~
  

 
I.
Imperator Caesar Augustus, pontifex maximus, tribunicia potestate septimum decimum, imperator quartum decimum, dicit : Cum inueniam Romanos omnes in ea quae est circa Cyrenen provincia ducentos et quindecim, cuiusuis aetatis, duorum millium et quingentorum denariorum uel maiorem censum habentes, ex quibus sunt iudices, atque in his ipsis existere quasdam factiones legationes ciuitatum prouinciae questae sint, quae opprimant Graecos in capitalibus iudiciis, iisdem uicissim accusantibus testimoniaque inuicem perhibentibus, et ego ipse cognouerim innocentes quosdam hoc modo uexatos et usque ad supremum adductos supplicium, donec senatus de hac re consuluerit aut ego ipse melius reppererim aliquid, uidentur mihi bene et conuenienter acturi qui Cretensem et Cyrenaicam prouinciam obtinebunt proponentes in ea quae est circa Cyrenen prouincia parem numerum Graecorum iudicum amplissimis ex censibus ac Romanorum, neminem minorem quinque et uiginti annis, neque Romanum neque Graecum, neque minorem habentem censum et rem familiarem, si copia huiusmodi uirorum sit, denariorum septem millium et quingentorum aut, si hoc modo non possit compleri numerus iudicum qui proponi debent, dimidium et non minorem censum habentes proponant iudices in capitalibus Graecorum iudiciis. Si autem Graecus iudicandus pridie quam accusator coeperit dicere, potestas cum ei data sit eligendi utrum omnes uelit iudices sibi Romanos esse an dimidios Graecos, eligat dimidios Graecos, tunc aequatis pilis et inscriptis in ipsis nominibus, ex altera urna Romanorum nomina, ex altera Graecorum sortitor, donec ex utroque genere uiceni quini impleantur, quorum singulos ex utroque genere accusator, si uelit, reicito, tres ex omnibus reus, dummodo ne Romanos omnes neue Graecos omnes reiciat. Dein ceteri omnes ad sententias ferendas dimittuntor atque ferunto seorsum in alteram sitellam Romani sorticulas, seorsum Graeci in alteram ; deinde, facta seorsum numeratione utrinque sorticularum, quod maior pars omnium iudicauerit, hoc palam praetor pronuntiato. Et cum iniustas mortes plerumque propinqui mortuorum non inultas sinant, et probabile sit non defuturos reis Graecos accusatores uindictam pro mortuis propinquis uel ciuibus acturos, recte conuenienterque mihi uidentur acturi quicumque Cretae et Cyrenarum praetores erunt, si in ea quae est circa Cyrenen prouincia, ob Graeci, maris feminaeue, caedem non admittant accusatorem Romanum Graeci, praeterquam si quis ciuitate Romana honoratus de caede propinqui uel ciuis sui agat.
II.
Imperator Caesar Augustus pontifex maximus, tribunicia potestate septimum decimum, dicit : Inuidiae et uituperationi esse Publio Sextio Scaeuae non debet, quod Aulum Stlaccium Luci filium Maximum et Lucium Stlaccium Luci filium Macedona et Publium Laquitanium Publi libertum Philerota, cum se ipsos hi quod ad meam salutem et publicam rem pertineret scire et cupere denuntiare dixerint, uinctos ad me ex Cyrenaica prouincia mittendos curauit : hoc enim fecit Sextius recte et diligenter. Ceterum cum rerum ad me pertinentium et publicam rem nihil cognoscant, hoc uero quod in prouincia dixissent, se ipsos delusos et deceptos esse manifestum fecerint mihi, liberatos eos ex custodia dimitto. Aulum uero Stlaccium Maximum, quem Cyrenensium legati accusant statuas ex locis publicis, in quibus et illam cui ciuitas meum nomen subscripsit, sustulisse, donec de hac re cognouerim, quin discedat iniussu meo prohibeo.
III.
Imperator Caesar Augustus pontifex maximus, tribunicia potestate septimum decimum, dicit : Si quidam ex Cyrenaica prouincia ciuitate honorati sint, hos nihilominus muneribus pro rata fungi in corpore Graecorum iubeo, exceptis iis quibus ex lege senatusue consulto patris mei meoue decreto tributorum immunitas una cum ciuitate data fuerit : hosque ipsos, quibus tributorum immunitas data fuerit, harum rerum esse immunes, quas tunc habuerint, placet mihi, de postea acquisitis omnibus munera subire.
IV.
Imperator Caesar Augustus pontifex maximus, tribunicia potestate septimum decimum, dicit : Quaecumque controuersiae inter Graecos erunt in Cyrenaica prouincia exceptis reis capitis, de quibus qui prouinciam obtinebit ipse cognoscere statuere uel consilium iudicum dare debet, de ceteris rebus omnibus Graecos iudices dari placet, nisi is unde petitur quiue accusatur ciues Romanos iudices habere uelit. Inter eos uero quibus hoc edicto meo Graeci iudices dati erunt, iudicem dari non placet ex illa ciuitate neminem, ex qua actor accusatorue erit aut ex qua ille unde petitur quiue accusatur.
V.
Imperator Caesar Augustus, pontifex maximus, tribunicia potestate XIX dicit : Senatus consultum, Gaio Caluisio et Lucio Passieno consulibus factum, me praesente unaque inscripto, quod pertinet ad populi Romani sociorum securitatem, ut omnibus sit notum, quibus prouidemus, mittere in prouincias statui et meo edicto subicere, ex quo manifestum erit omnibus prouincias habitantibus, quantam curam habemus et ego et senatus, ne quis nobis subiectorum contra debitum patiatur quid uel exigatur.
Senatusconsultum.
Quod Gaius Caluisius Sabinus Lucius Passienus Rufus consules uerba fecerunt : ‘ De quibusrebus Imperator Caesar Augustus princeps noster ex consilii sententia, quod ex senatu sortitum habuit, referri per nos ad senatum uoluit, pertinentibus ad sociorum populi Romani securitatem ’, senatus censuit : Cum maiores nostri iudicia de pecuniis repetundis lege constituerint, ut facilius socii iniurias quascumque perpessi sint persequi et recuperare ademptas pecunias possint, cumque genus eiusmodi iudiciorum interdum grauissimum et molestissimum sit eis, quorum causa scrippta lex est, cum ex prouinciis longe distantibus trahantur testes pauperes homines et quidam inualidi morbo uel senectute, placet senatui : Si quidam sociorum post hoc senatusconsultum factum pecunias publice uel priuatim exactas repetere uelint, praeterquam si capite accusent ( illum ) qui exegerit, et propterea adierint et indicauerint magistratuum alicui, cui cum senatu agere liceat, hos magistratum quam celerrime in senatum inducere et patronum, qui pro eis in senatu loquatur, quem ipsi postulauerint, dare ; inuitus autem ne patrocinator, cui ex legibus recusatio huius muneris data sit. Qui in senatu causas proferant ut audiantur, magistratus qui ipsis aditum in senatum dederit, eodem die, praesente senatu, ita ut non minus ducentis adsint, sortitor ex omnibus consularibus, qui in ipsa Roma intraue uiginti millia ab urbe sint, quattuor, item ex praetoriis omnibus, qui in ipsa Roma intraue uiginti millia ab urbe sint, tres, item ex ceteris senatoribus quibusue in senatu sententiam dicere licet omnibus, qui tunc uel Romae propiusue uiginti millia urbem sint, duos ; sortitor autem neminem qui septuaginta pluresue annos natus sit, uel in magistratu imperioue constitutus, uel praeses iudicii uel curator frumenti dandi uel quem morbus impediat quin hoc munere fungatur, cum coram senatu per iusiurandum se excusauerit dederitque propter hoc tres iuratos senatus uiros, vel qui affinitate cognationeue ei ( a quo pecuniae repetantur ) coniunctus sit, ut lege Iulia iudiciaria testimonium dicere in publico iudicio inuitus cogi nequeat, uel quem reus iuret in senatu inimicum sibi esse ; ne plures autem quam tres per iusiurandum recusato. Qui nouem hoc modo sorte lecti sint, ex his magistratus, qui sortitionem fecit, curato ut in diebus duobus, qui pecunias repetunt et is unde repetunt uicissim iudices reiciant, donec quinque relinquantur. Quicumque horum iudicum, priusquam iudicata res sit, mortuus sit vel alia quaedam causa ipsum impediat quin iudicet, cuius recusatio probata sit per iusiurandum quinque uirorum ex senatu, tunc magistratus, praesentibus iudicibus et iis qui pecunias repetunt et eo unde repetunt, subsortitor ex his uiris, qui eiusdem ordinis sint iisdemque functi magistratibus, quibus functus sit ille in cuius locum sorte legitur, dum ne sorte sublegatur uir, quem sortiri in eius causa, qui accusetur, hoc senatusconsulto non liceat. Creati autem iudices de his rebus solum audiunto et cognoscunto, quae quis accusetur publice uel priuatim auertisse ; et quantam pecuniae summam accusatores probauerint ablatam fuisse sibi priuatim publiceue, tantam reddere iubento, ita ut intra triginta dies iudices iudicent. Quos de his rebus cognoscere et sententiam dicere oportebit, hi, donec cognouerint et sententiam dixerint, quouis munere publico exceptis sacris publicis immunes sunto. Placere senatui magistratum, qui sortitionem iudicum fecerit, aut, si hic nequeat, consulum qui priorem locum obtinebit, huic iudicio praeesse et denuntiandi testibus qui in Italia sunt potestatem acere, ita ut illi, qui priuatim repetit, ne pluribus quam quinque, illi qui publice ne pluribus quam decem denuntiare liceat. Item placere senatui iudices, qui ex hoc ( S. C. ) sorte lecti sint, secundum quod cuique eorum uideatur, palam pronuntiare, et, quidquid maior pars pronuntiauerit, ualere.
 

 
►  Bibliography
 
 
Anderson, JRS, 17, 1927, pp. 33-48 ; Cagnat & Besnier, RA, 26, 1927, pp. 394-403, n. 166 ; Ebrard, Philologische Wochenschrift, 47, 1927, pp. 1193-1198 and 1226-1232 ; Oliverio, Ministero delle colonie. Notiziario archeologico, IV, Milano-Roma, 1927, pp. 16-67 ; Arangio-Ruiz, Rivista di filologia, 56, 1928, pp. 321-364 ; Groh, Listy Filologické, 55, 1928, pp. 83-91 and 200-205 ; Klaffenbach, Hermes, 63, 1928, p. 368 ; Malcovati, Caesaris Augusti imp. operum fragmenta, Aug. Taurin., 1928, n. 98-102, 39-43 ; McFayden, CP, 23, 1928, pp. 388-393 ; Neppi Modona, Aegyptus, 9, 1928, pp. 146-151 ; Radermacher, Wiener Anzeiger, 65, 1928, pp. 69-82 ; Stroux & Wenger, Abhandl. Bay. Ak. Wiss., 34, 2, 1928, pp. 1-145 ; von Premerstein, Klio, 22, 1928, pp. 162-164 ; von Premerstein, ZSS, 48, 1928, pp. 419-531 ; Anderson, JRS, 19, 1929, pp. 219-224 ; La Pira, St. ital. di Fil. class., 7, 1929, pp. 59-83 ; Schönbauer, ZSS, 49, 1929, pp. 396-403 ; Arangio-Ruiz, Rivista di filologia, 58, 1930, pp. 220-230 ; Dessau, Geschichte der römischen Kaiserzeit, II, 2, Leipzig, 1930, pp. 832 ss. ; Ebrard, Philologische Wochenschrift, 50, 1930, pp. 121-132 ; Graf Uxkull-Gyllenband, Gnomon, 6, 1930, pp. 121-132 ; Levy, Sitz.. Heidelb. Ak. Wiss., 5, 1930-31, pp. 40 ss. ; Arangio-Ruiz, Atti del I° Congresso di Studi Coloniali, Firenze, 1931, pp. 11 ss. ; Fliniaux, RHD, 1931, pp. 715-724 ; Steinwenter, RE, Suppl. V (1931), c. 352 ss. ; von Premerstein, ZSS, 51, 1931, pp. 431-459 ; Wahrmann, Glotta, 19, 1931, pp. 182-184 ; de Dominicis, Atti Accad. Padova, 1933, pp. 5 ss. ; Luzzatto, SDHI, 1, 1935, pp. 109-114 ; O' Brien Moore, RE, Suppl. VI (1935), c. 783 ss. ; Romanelli, Africa Romana, Milano, 1935, pp. 226-227 ; Arangio-Ruiz, SDHI, 2, 1936, pp. 518 ss. ; Hondius, Supplementum Epigraphicum Graecum, IX, Leiden, 1938, n. 8 ; Strong, JRS, 29, 1939, pp. 137-166 ; de Visscher, Les édits d'Auguste découverts à Cyrène, Louvain, 1940 ; Momigliano, JRS, 30, 1940, pp. 75-80 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 403-414, n. 68 ; Luzzatto, Epigrafia giuridica greca e romana, Milano, 1942, pp. 239-284 ; Wenger, ZSS, 62, 1942, pp. 425-436 ; Last, JRS, 35, 1945, pp. 93-99 ; de Visscher, Bulletin de la Classe des Lettres de l'Académie Royale de Belgique, 23, 1947, pp. 50-59 ; Pugliese, St. Solazzi, Napoli, 1948, pp. 391 and 417 ; de Visscher, Nouvelles études de droit romain public et privé, Milano, 1949, pp. 109-118 ; Oliver, Memoirs of the American Academy in Rome, 19, 1949, pp. 105-114 ; Sherwin-White, Papers of the British School at Rome, 17, 1949, pp. 5-25 ; Henderson, JRS, 41, 1951, pp. 74 and 86-88 ; Luzzatto, SDHI, 1951, Suppl., pp. 369 ss. ; Bongert, Recherches sur les recuperatores, Varia I, Paris, 1952, p. 114 ; Luzzatto, RISG, 6, 1952-53, pp. 218 ss. ; Luzzatto, Fest. Lewald, Basle, 1953, pp. 101-104 ; Schönbauer, IURA, 4, 1953, pp. 385 ss. ; Wenger, APF, 15, 1953, p. 128 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 455 ; Pontenay de Fontette, Leges repetundarum, Paris, 1954, pp. 119 ss. ; Ehrenberg & Jones, Documents Illustrating the Reigns of Augustus and Tiberius, Oxford, 1955, pp. 139-143, n. 311 ; Lewis & Reinhold, Roman Civilization, II, New York, 1955, pp. 36-42, n. 9 ; de Visscher, St. de Francisci, I, Milano, 1956, pp. 39-62 ; Serrao, St. de Francisci, II, Milano, 1956, pp. 504 et ss. ; Serrao, Il frammento leidense di Paolo (problemi di diritto criminale romano), 1956, pp. 40 ss. ; de Marini Avonzo, Funzione giurisdizionale del senato romano, Milano, 1957, pp. 8 ss. ; Momigliano, Oxford Classical Dictionary, Oxford, 1959, p. 250 ; Arangio-Ruiz, NDI, 1960, p. 402 ; Oliver, Hesperia, 29, 1960, pp. 324-325 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 124-127, n. 148 ; Brunt, Historia, 10, 1961, pp. 199-200, 202 and 204 ; Bleicken, Senatsgericht und Kaisergericht, Göttingen, 1962, pp. 36-43 and 168-178 ; Kunkel, Untersuchungen zur Entwicklung des römischen Kriminalverfahrens, München, 1962, pp. 81 ss. and 127 ; Crifò, SDHI, 29, 1963, pp. 299 ss. ; Nörr, Origo, 31, 1963, p. 563 ; Schmidlin, Das Rekuperatorenverfahren : eine Studie zum römischen Prozess, Freiburg, 1963, pp. 24 ss. ; de Visscher, RIDA, 11, 1964, pp. 321-333 ; de Martino, Storia della Costituzione Romana, IV, 2, Napoli, 1965, pp. 692 ss. ; de Visscher, Les édits d’Auguste découverts a Cyrène, Osnabrück, 1965 ; Garnsey, JRS, 56, 1966, p. 177 ; Kaser, Das römisches Zivilprozessrecht, München, 1966, pp. 121, 140 and 143 ss. ; Kunkel, ZSS, 84, 1967, pp. 231 ss. ; Sherk, Roman Documents from the Greek East, Baltimore, 1969, pp. 174-182, n. 31 ; Volterra, NDI, XVI, 1969, p. 1063 ; Romanelli, La Cirenaica romana, Roma 1971, pp. 81 ss. ; Loewenstein, The Governance of Rome, The Hague, 1973, p. 250 ; Martino, Storia della costituzione romana, II, Napoli, 1973, pp. 388 ss. / IV, 1, pp. 159 ss. ; Sherwin-White, The Roman Citizenship, Oxford, 1973, pp. 334-336 ; de Marini Avonzo, Il senato romano nella repressione penale, Torino, 1977 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 408-421, n. 2 ; Venturini, Studi sul crimen repetundarum nell’età repubblicana, Milano, 1979, pp. 225 ss. and 504 ; Kienast, Augustus : Prinzeps und Monarch, Darmstadt, 1982, pp. 466 ss. ; Pugliese, ANRW, II, 14, 1982, p. 738 ; Arangio-Ruiz, Storia del diritto romano, Napoli, 1984, p. 265, n. 2 ; Christ, The Romans : An Introduction to Their History and Civilisation, Berkeley, 1984, p. 126 ; Talbert, The senate of imperial Rome, Princeton, 1987, pp. 464 ss. ; Marengo, MEFRA, 100, 1988, pp. 92 ss. ; Scullard, From the Gracchi to Nero : A History of Rome from 133 B.C. to A.D. 68, London-New York, 1988, p. 261 ; Oliver, Greek constitutions of early roman emperors from inscriptions and papyri, Philadelphia, 1989, n. 8-12 ; Venturini, Stud. Biscardi, VI, Milano, 1991, pp. 18 ss. ; Santalucia, Storia di Roma, II, 3, Torino, 1992, p. 216 ; Vincenti, La partecipazione del senato all’amministrazione della giustizia nei secoli III-IV d.C. (Oriente e Occidente), Padova, 1992, p. 16 ; Santalucia, Studi di diritto penale romano, Roma, 1994, p. 220 ; Bleicken, Augustus : Eine Biographie, Berlin, 1998, pp. 395 ss. ; Santalucia, Diritto e processo penale nell’antica Roma, Milano 1998, pp. 187 ss. ; de Marini Avonzo in Gli ordinamenti di Roma imperiale : Princeps e procedure dalle leggi Giulie ad Adriano, Napoli, 1999, pp. 372 ss. ; Fanizza, L’amministrazione della giustizia nel principato, Roma, 1999, pp. 54 and 147 ss. ; Santalucia in Gli ordinamenti di Roma imperiale, cit., pp. 268 ss. ; Stein in Gli ordinamenti di Roma imperiale, cit., pp. 26 ss. ; Venturini in Gli ordinamenti di Roma imperiale, cit., pp. 288 ss. ; Bauman, Human Rights in Ancient Rome, London-New York, 2000, pp. 87-89 ; de Biasi & Ferrero, Gli atti compiuti e i frammenti delle opere di Cesare Augusto Imperatore, Torino 2003, pp. 391 ss. ; Arcaria, Stud. Labruna, Napoli, 2007, pp. 183 ss. ; Purpura in Le costituzioni imperiali nei papiri e nelle epigrafi, PRIN, 2008, pp. 461-515 ; Arcaria, Diritto e processo penale in età augustea : Le origini della cognitio senatoria, Torino, 2009, pp. 2 ss. ; Gutsfeld, Altersbilder in der Antike : Am schlimmen Rand des Lebens ?, Bonn, 2009, p. 166 ; Santalucia, Altri studi di diritto penale romano, Padova, 2009, pp. 289 ss. ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010, pp. 195 ss. ; Licandro, BIDR, 105, 2011, p. 276 ; Torrent, La Constitutio Antoniniana : Reflexiones sobre el papiro Giessen 40 I, Madrid, 2012, pp. 89-93.
 
 
►  Source : Marble stele found in the agora of Cyrene, Libya, in 1926.
 


Traduction française       English translation