PRAEFATIO
DE THEODOSIANI CODICIS AUCTORITATE ( February 15, AD 438 ) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). |
IMPP.
THEOD(OSIUS) ET VALENT(INIANUS) AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O
ORIENTIS. Saepe nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis
propositis praemiis, quibus artes et studia nutriuntur, tam pauci rarique
extiterint, qui plene iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto
lucubrationum tristi pallore vix unus aut alter receperit soliditatem
perfectae doctrinae. Quod ne a quoquam ulterius sedula ambiguitate tractetur,
si copia immensa librorum, si actionum diversitas difficultasque causarum
animis nostris occurrat, si denique moles constitutionum divalium, quae
velut sub crassa demersae caligine obscuritatis vallo sui notitiam humanis
ingeniis interclusit, verum egimus negotium temporis nostri et discussis
tenebris conpendio brevitatis lumen legibus dedimus, electis viris nobilibus
exploratae fidei, famosae doctrinae, quibus delegata causa civilis officii,
purgata interpretatione, retro principum scita vulgavimus, ne iurisperitorum
ulterius, severitate mentita dissimulata inscientia, velut ab ipsis
adytis expectarentur formidanda responsa, cum liquido pateat, quo pondere
donatio deferatur, qua actione petatur hereditas, quibus verbis stipulatio
colligatur, ut certum vel incertum debitum sit exigendum. Quae singula
prudentium detecta vigiliis in apertum lucemque deducta sunt nominis
nostri radiante splendore. Nec parvum pretium sibi hoc suspicetur esse
delatum, quibus divina sensa pectoris nostri mandavimus. Etenim si recte
mentis acie futura prospicimus, ad posteros usque devenient laboris
nostri consortio. Quam ob rem detersa nube voluminum, in quibus multorum
nihil explicantium aetates attritae sunt, conpendiosam divalium constitutionum
scientiam ex divi Constantini temporibus roboramus, nulli post Kal.
Ian. concessa licentia ad forum et cotidianas advocationes ius principale
deferre vel litis instrumenta componere, nisi ex his videlicet libris,
qui in nostri numinis vocabulum transierunt et sacris habentur in scriniis.
Quamquam nulli retro principum aeter nitas sua detracta est, nullius
latoris occidit nomen: immo lucis gratia mutati claritudine consultorum
augusta nobiscum societate iunguntur. Manet igitur manebitque perpetuo
elimata gloria conditorum nec in nostrum titulum demigravit nisi lux
sola brevitatis. Et quamvis nostris auspiciis totius operis instauratio
deberetur, adtamen magis imperatorium magisque credidimus gloriosum,
si fugata invidia perennitatis iure memoria remaneret auctorum. Nobis
ad fructum bonae conscientiae satis abundeque sufficiet relevatis legibus
inventa maiorum obscuritatis iniuria vindicasse. His adicimus nullam
constitutionem in posterum velut latam in partibus occidentis aliove
in loco ab invictissimo principe filio nostrae clementiae p(er)p(etuo)
Augusto Valentiniano posse proferri vel vim legis aliquam obtinere,
nisi hoc idem divina pragmatica nostris mentibus intimetur. Quod observari
necesse est in his etiam, quae per Orientem nobis auctoribus promulgantur;
falsitatis nota damnandis, quae ex tempore definito Theodosiano non
referuntur in codice, exceptis his, quae habentur apud militum sancta
principia, vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia
quae in regestis diversorum officiorum relata sunt. Longum est memorare,
quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis suis Antiochus
cuncta sublimis, ex praef(ecto) et cons(ule), quid Maximinus v(ir) inl(ustris),
ex quaestore nostri palatii, eminens omni genere litterarum, quid Martyrius,
v(ir) inl(ustris), comes et quaestor, nostrae clementiae fidus interpres,
quid etiam Sperantius Apollodorus Theodorus viri spectabiles, comites
sacri nostri consistorii, quid Epigenes v(ir) s(pectabilis), com(es)
et mag(ister) memoriae, quid Procopius v(ir) s(pectabilis), com(es)
et magister libellorum, iure omnibus veteribus comparandi. Quod restat,
Florenti p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime), inlustris et magnifica
auctoritas tua, cui amicum, cui familiare est placere principibus, edictis
propositis in omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita
maiestatis augustae nostrae faciat pervenire. DAT. XV KAL. MART. CONSTANTINOPOLI
D. N. THEOD(OSIO) A. XVI CONS. ET QVI FUERIT NUNTIATUS. |
|