APPENDICES
LEGIS ROMANAE WISIGOTHORUM Appendix to the Roman Law of the Visigoths ( AD 5th century ) |
( P. Krueger, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 247-263 ). |
I. |
|
( Cod.
Parisiensis 4403, 4406 and 4419 ; Ottobonianus 2225 ; Montispessulanus
H 84 ; Berolinensis 270 ) |
1. I. Constitutio
XXXIII Gregoriani lib. I de postulando titulo XII. |
Imp.
Gordianus A. Iouino. Nullam existimationis infamiam auunculus tuus pertimescet
ictibus fustium subiectus, si sententia non praecessit ignominiae maculam
inrogans. PP. VI kal. Sept. Pio et Pontiano conss. (a. 238). |
2. Imp.
Seuerus et Antoninus AA. Manilio. Si nulla sententia contra te dicta
est, quae infamiae detrimentum adfert, sine causa times, ne existimatio
tua laesa sit ob id, quod in carcerem per iniuriam coniectus es. |
3. II. De
pactis constitutio VIII. |
Imp.
Antoninus A. Iulio Maximo. Si debitori tuo heres extitisti, actio,
quam aduersus eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam,
posteaquam in iudicio quoque obtinuisti, ei tradidisti, qui
minus sententia superaueras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris
creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem
non adisses, satisfaceret, pacti conuentionisque fides seruanda est.
quae si non seruatur, ex stipulatu, si modo transactio facta est, actio
dabitur. PP. VII kal. Aug. Antonino IIII et Valente conss. (a. 213). |
4. III. Gregoriani
lib. II tit. XVII si ut se hereditatis abstineat. |
Imp.
Seuerus et Antoninus AA. Vetoriis Frontino et aliis. Si uos paternae
hereditati non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit,
cum fides ueritatis uel bonorum adminicula non desideret. quod si pro
herede gessistis, an propter aetatem cui subueniri solet in integrum
restitui debeatis, aestimabit cuius de ea re notitia est. PP. V non
Mart. Saturnino et Gallieno conss. (a. 198). |
5. IIII. Gregorianus
lib. III tit. XII si certum petitur VIII. |
Imp.
Antoninus A. Iulio. Si paterna hereditate te abstinuisti et a paternis
creditoribus conueniris, secundum iuris formam tueri te potes. sin uero
permiscuisti te hereditati nec aetate permittente in integrum restitutus
es, ut abstinendi ius haberes, intellegis te omnibus creditoribus hereditariis
respondere debere. PP. III non. Sept. Antonino A. IIII conss. (a. 213). |
6. V. Gregoriani
lib. VI tit. XVIII arbitrium tutelae const. XIII. |
Imp.
Alexander A. Aglao. Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus
est, hereditariis actionibus conueniri nulla ratio suadet et reliqua.
Proposita III kal. Mai. Alexandro A. conss. (a. 222). |
7. VI. Paulus
lib. IIII tit. de intestatorum hereditatibus. |
Legitimi
heredes iure Gallico intra centesimum diem nisi adierint hereditatem,
ad proximos eadem successio transfertur. |
8. Filius
maternam hereditatem eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest. |
9. Feminae
etsi ultra consanguineas hereditates ad successionem legitimam non admittuntur,
proximitatis tamen ad successionem petere non prohibentur. |
10. VII. Libro
primo tit. de hereditate uel quid aliud petitur. |
Possessor
hereditatis, qui ex ea fructus capere uel possidere neglexit, duplam
eorum aestimationem praestare cogetur. |
11. Ii
fructus in restitutione praestandi sunt petitori, quos unusquisque diligens
pater familias et honestus colligere potuisset. |
12. VIII. Tit.
de familiae herciscundae. |
De
omnibus rebus hereditariis iudex cognoscere debet et celebrata diuisione
in semel de omnibus pronuntiet. |
13. Iudici
familiae herciscundae conuenit, ut ea, quae quis ex communi accepit,
aut ipsa aut aestimationem eorum repraesentet, ut inter coheredes diuidi
possint. |
14. Iudex
familiae herciscundae nec inter paucos coheredes, sed inter omnes dandus
est, quin inutiliter datur. |
15. Omnes
res quae sociorum sunt communi diuidundo in iudicio inter eos separantur. |
16. VIII.
Lib. V tit. de re iudicata. |
Ratio
calculi saepius se patitur subputari atque ideo potest quocumque tempore
retractari, si non longo tempore euanescat. |
17. X. Tit.
de intestatorum hereditatibus lib. IIII. |
Filii
uulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur,
quia pari iure ut ipsorum matribus ita ipsis matrum deferri
debuerunt. |
18. Ista
sententia in libro quarto habetur : |
Ad
filiam ancillam uel libertam ex senatus consulto Claudiano effectam
legitima matris intestatae hereditas pertinere non potest, quia neque
serui neque liberti matrem ciuilem habere intelleguntur. |
19. Ad
legitimam intestatae matris hereditatem filii ciues Romani, non etiam
Latini admittuntur. ciues autem Romanos eo tempore esse oportet, quo
eis defertur et ab his legitima hereditas aditur. perinde autem
matris certiores filii fiunt, non nuntio accepto, sed pro liquido comperto,
quod intestata decesserit. |
20. XI. Tit.
Theodosiani lib. IIII de re iudicata. |
Imp.
Constantinus A. ad Proculum. Preces et impetrata rescripta non placet
admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententía, quam prouocatio
nulla suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine
iudiciorum expelli. Data VII kal. Ian. Constantino A. V et Licinio conss.
(a. 319). |
21. XII. Tit.
de sententiis ex periculo recitandis. |
Imppp.
Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum ppo. Statutis generalibus
iusseramus, ut uniuersi iudices, quibus reddendi iuris in prouinciis
permittimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti
recitatione proferant. huic adicimus sanctioni, ut sententia quae dicta
fuerit, cum scripta non esset, ne nomen quidem sententiae habere mereatur,
nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur.
Dat. III non. Dec. Triu. Gratiano A. III et Equitio u. c. conss.
(a. 374). |
22. Imppp.
Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Clearchum ppo. Iudex in
proferenda sententia, quae iurgantibus possit ad plenum recenseat, quidquid
negotio fuerit inlatum, quod senserit, scribat et relegat, ne per errorem
iudicis iterum a primordio nouus litis sentiatur euentus. Dat.
X kal. Sept. Constantinopoli Honorio et Syagrio conss. (a. 382). |
23. Idem
AAA. ad Symmachum pu. Sententia non ualeat, quae ex libello lata non
fuerit. Dat. III kal. Dec. Med. Ricomere et Clearcho conss. (a. 384). |
24. Lib.
I tit. I de diuersis rescriptis. |
Impp.
Arcadius et Honorius AA. Eutychiano ppo. Rescripta ad consultationem
emissa uel emittenda in futurum his tantum negotiis opitulentur, quibus
effusa docebuntur et cetera. Data VIII id. Dec. Constantinopoli
Honorio A. IIII et Eutychiano conss. (a. 398). |
25. Impp.
Honorius et Theodosius AA. Iohanni ppo. Post alia. Nulli habetur ambiguum
etiam ab heredibus et pro heredibus posse scripta nostri nominis allegari
nec excludi temporibus nec aboleri casibus impetratum et cetera. Dat.
XVI kal. Mart. Rauenna p. c. Honorii VIIII et Theodosii V AA. (a. 413). |
26. II. Tit.
De officio rectoris prouinciae. |
Imppp.
Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Viuentium ppo. Vnusquisque
iudex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto
esse rectorem, non deuerticula deliciosa sectetur.
addimus sane, ut eius, qui prouinciae praesidentem propria possessione
susceperit, ager, quem diuersorium habuerit praedictus in transitu,
fisci uiribus uindicetur. ita enim iudices mansiones instruere et instaurare
nitentur. Data kal. April. Triu. Valentiniano np. et Victore conss.
(a. 369). |
27. Tit.
III De officium com omnium. |
Imp.
Iulianus A. ad Mamertinum. Conuentis rectoribus a sublimitate tua edi
non minus criminalia acta quam ciuilia iubemus, his uidelicet, quorum
salus ad discrimen uocatur. Data XI kal. Dec. Antiochiae Iuliano A.
IIII et Sallustio conss. (a. 363). |
28. Tit.
IIII De assessoribus domesticis et cancellariis. |
Impp.
Arcadius et Honorius AA. Caesario ppo. Si quis iudicum uel ciues eius
prouinciae quam regit uel certe peregrinos consiliarium sibi
uoluerit adsciscere, tantum quattuor sibi menses ad retinendum eum,
quem ex eadem prouincia sumpserit, tributos esse cognoscat, donec ab
aliis euocatum locis suis actibus adhibuerit, ita ut emensis quattuor
mensibus crimini detur, si quis ultra hoc tempus consiliarium crediderit
retinendum. Data VI id. Dec. Constantinopoli Stilichone et Aureliano
conss. (a. 400). |
Explicit
liber legum Theodosiani et Nouellarum. deo gratias. amen. feliciter. |
II. |
|
( Cod. Parisiensis
4406 and 4410 ; Berolinensis 270 ; Eporediensis 35 ) |
1. Ex
corpore Theodosiani lib. VI tit. XXVII. |
Imp.
Arcadius et Honorius AA. Caesari ppo. Ad locum : Non defutura poena
quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definiuit.
Dat. IIII k. Mar. Constp. Arcadio IIII et Honorio III AA. (a. 396). |
2. Ex
corpore Theodosiani. |
Imp.
Valentinianus et Theodosius AA. ad Gregorianum c. r. p. Qui
tertio conuentus cum delatore neclexerit adesse iudiciis, non
solum iurgii quod exortum est amissione multetur, uerum etiam sumptus
et litis expensas ei reddere compellatur, quem superfluo litigio credidit
esse uexandum. quod quidem etiam in absentem contumacem post trinam,
ut dictum est, conuentionem statuendum esse censemus. Dat. VIII id.
Iun. Mediolano Honorio nb. et Euodio u. c. (a. 386). |
3. Ex
corpore Theodosiani. |
Imp.
Constantinus A. ad Maximum pf. urbis. Ad locum : Eum, qui sciens
iudicio adesse neclexerit, ut contumacem iudex poena multabit. Dat.
X kal. Iun. Sirmi Probiano et Iuliano consulibus. (a. 232). |
4. Ex
corpore Theodosiani librum sub titulo XXVIIII constitutio sexta. |
Imp.
Valentinianus et Theodosius AA. Floro ppo. Professio uniuscuiusque inmutari
contra statuta legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et uarietate
non poterit. Dat. III kal. Ian. Constantinopoli Antonio
et Syagrio. (a. 382). |
5. Ex
corpore Theodosiani. |
Imp.
Valentinianus et Valens AA. Olybrio pf. urbis. Ad locum : Iubemus
enim, ut, si intentio petitoris inproba iudicetur, praestet sumptus,
praestet impensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse claruerit,
etiamsi super hac re expressior cesset sententis iudicantis. Dat. VIII
kal. Mar. Treueris Valentiniano nouies et Victore. (a. 369). |
6. Ex
corpore Gregoriani. |
Imp.
Alexander A. Crescenti. Quae in libello contulisti, praesidi prouinciae
allega, qui non ignorat eum, qui per contumaciam absens condemnatur,
nec appellationis auxilio uti aut in duplum reuocare posse.
Ppa. XI kal. April. Albino et Maximo. (a. 227). |
7. Ex
corpore Gregoriani. |
Imp.
Antonius A. Iuliano. Confessos quoque pro iudicatis habere
placuit. qua de re sine causa desideras recedere a confessione tua.
Acc. prid. kal. Oct. Gentiano et Basso. (a. 211). |
8. Ex
corpore Pauli sententiarum. |
Trinis
litteris uel edictis aut uno pro omnibus dato aut
trina denuntiatione conuentus nisi ad iudicem, ad quem sibi
denuntiatum est aut cuius litteris uel edictis conuentus est, uenerit,
quasi in contumacem dicta sententia auctoritate rerum iudicatarum obtinet :
quin immo nec appellari ab eo potest. |
9. Ex
corpore Pauli sent. |
Ab
ea sententia, quae aduersus contumaces lata est, neque appellari neque
in duplum reuocari potest. |
10. De
confessionibus. Ex corp. Pauli sent. |
Confessionem
suam reus in duplum reuocare non potest. |
11. Item
de trina conuentione sceda de litteris commonitoriis : qualiter,
cum contra quoscumque interpellatum fuerit, debent trina conuentione
ad audientiam euocari. |
Sed
et ii, ad quos litterae processerint, qui eos commoneant, si
uenire distulerint, suis relationibus, ut de eorum absentia uel contumacia
probationi nihil deesse possit, omnia sunt per singula iudicibus rescripturi.
post haec edictus infra scriptus in foro illius, qui admonetur et uenire
contempserit, debet appendi : |
12. ‘Ille
oblatis precibus nobis detulit in querella, ab illo rem sibi debitam
indebite retineri. ideoque datis ad te litteris praesentibus indicamus,
ut memoratum salua ciuilitate eatenus admonere procures, ut die statuta
ad audientiam nostram se uenturum sub idonei fideiussoris cautione promittat,
petitoris partibus in omnibus responsurus, quatenus iurgio, quod inter
altercantes uertitur, cum iustitia terminus inponatur’. |
13. Sceda
edicti, quae post trinam conuentionem appendi in foro illius, qui commonetur
et ad audientiam uenire distulerit, omnino debebit, haec est
sicut praesentis scedae forma declarat et in lege sic continetur unum
pro omnibus ita : |
14. ‘Vt
in eo, qui pro contumace damnandus est, legum seueritas in omnibus debeat
custodiri, benefica principum prouidentia, dum humano generi consulit,
constituit, ut quotiens improborum calliditas ita diuersis tergiuersationibus
dilatat, ut litigiis terminus non possit inponi et, quae male peruaserant,
dum praua cupiditate cupiunt retinere, procurando latebras student,
ut petitores lapsu temporum causae incurrant, ita ut, qui merito res
suas recipere poterant, callidorum adinuentionibus iniuste amittant,
quod eis legibus debebatur. Ideoque quia ille secundum normam iuris
ac legum ad audientiam per admonitionem nostram trinis est litteris
euocatus et faciente contumacia iudiciis adesse despexit, adeo per huius
edicti inclamationem eum adhuc ad audientiam uenire compellimus, ita
ut si inter uiginti et septem dies ad iudicium nostrum uenire contempserit,
nos aduersum se secundum leges in contumace ferre sententiam
recognoscat’. |
15. Ex
corpore Pauli sententiarum sceda de quaestionibus in familia habendis,
aut si ante habitam quaestionem hereditas eius qui
dicitur interfectus adita fuerit. |
Hereditas
a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset
testatoris, apertis tabulis testamenti uel ab intestato adiit hereditatem
bonorumue possessionem accepit : amplius his et centum milia sestertiorum
poena inrogatur. nec refert, a quibus pater familias uel quemadmodum
dicatur. |
16. Titulus
ex corpore quo supra. |
In
summa tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem,
qui in suspicione quacumque ratione ueniunt. |
17. Item
alia ex corpore ipso. |
In
disponenda eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, haec
ordo seruatur, primum ut constet occisum dominum, si id liqueat,
de quibus ea quaestio habenda sit atque ita de reis inquirendis.
etsi percussor certus sit, tamen de familia habenda quaestio est, ut
caedis mandator inueniri possit. |
Explicit
lib. iuris feliciter. |
|