RESCRIPTUM IUSTINIANI DE BONIS QUAE LIBERIS IN POTESTATE PATRIS
   
Rescript of Justinian I concerning property acquired by children while under the control of their father
  
( AD 529 )
 

    
Codex Iustinianus, VI, 61 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
6.
Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.  Cum oportet similem providentiam tam patribus quam liberis deferri, invenimus autem in veteris iuris observatione multas esse res, quae extrinsecus ad filios familias veniunt et minime patribus adquiruntur, quemadmodum in maternis bonis vel quae ex maritali lucro ad eos perveniunt, ita et in his, quae ex aliis causis filiis familias adquiruntur, certam introducimus definitionem. 1. Si quis itaque filius familias vel patris sui vel avi vel proavi in potestate constitutus aliquid sibi adquisierit non ex eius substantia, cuius in potestate sit, sed ab aliis quibuscumque causis, quae ex liberalitate fortunae vel laboribus suis ad eum perveniant, ea suis parentibus non in plenum, sicut antea erat sancitum, sed usque ad solum usum fructum adquirat, et eorum usus fructus quidem apud patrem vel avum vel proavum, quorum in sacris sit constitutus, permaneat, dominium autem filiis familias inhaereat ad exemplum tam maternarum quam ex nuptialibus causis filiis familias adquisitarum rerum. 1a. Sic etenim et parenti nihil derogabitur usum fructum rerum possidenti et filii non lugebunt, quae ex suis laboribus sibi possessa sunt, ad alios transferenda adspicientes vel extraneos vel ad fratres suos, quod etiam gravius multis esse videtur. 1b. Exceptis castrensibus peculiis, quorum nec usum fructum patrem vel avum vel proavum habere veteres leges concedunt: in his enim nihil novamus, sed vetera iura intacta servamus. Eodem observando etiam in his peculiis, quae quasi castrensia peculia ad instar castrensis peculii accesserunt. 1c. Sub hac tamen definitione hunc legis articulum inducimus, ut in successione quidem earum rerum, quae extrinsecus filiis familias adquiruntur, iura eadem observentur, quae in maternis et nuptialibus rebus statuta sunt. 2. Non autem hypothecam filii familias adversus res patris viventis adhuc seu iam mortui sperare audeant nec ratiocinia eis super administratione inferre, sed tantummodo alienatione vel hypotheca suo nomine patribus denegata rerum, habeat parens plenissimam potestatem uti fruique his rebus, quae per filios familias secundum praedictum modum adquiruntur. 2a. Et gubernatio earum sit penitus impunita et nullo modo audeat filius familias vel filia vel deinceps personae vetare eum, cuius in potestate sunt, easdem res tenere aut quomodo voluerit gubernare, vel si hoc fecerint, patria potestas in eos exercenda est: sed habeat pater vel aliae personae, quae superius enumeratae sunt, plenissimam potestatem uti frui gubernareque res praedicto modo adquisitas. 2b. Et si quid ex usu earum pater avus vel proavus collegerit, habeat licentiam quemadmodum cupit hoc disponere et in alios heredes transmittere, vel si ex earum rerum fructibus res mobiles vel immobiles vel se moventes comparaverit, eas etiam quomodo voluerit habeat et transmittat et in alios transferat sive extraneos sive liberos suos seu quamlibet personam. 2c. Sin autem res sibi memorato modo adquisitas parens noluerit tenere, sed apud filium vel filiam vel deinceps personas reliquerit, nullam post obitum eius licentiam habeant heredes alii patris avi vel proavi eundem usum vel quod ex hoc ad filios familias pervenit utpote patri debitum sibi vindicare, sed quasi diurna donatione in filium celebranda, qui usum fructum detinuit, quem patrem habere oportuerat, ita causa intellegatur et eundem usum fructum post obitum patris ipse lucretur, parente ius exactionis quasi sibi debitae a filio, qui usum fructum consensu eius possidebat, suae posteritati vel successioni minime transmittente, quatenus in omni pace inter se successio eius permaneat nec altercationis cuiu sdam maxime inter fratres oriatur occasio. 3. Cum autem Constantiniana lege cautum erat, si filii familias ab his, qui eos in potestate habent, nexu paterno per emancipationem liberentur, debere patrem tertiam partem bonorum, quae adquiri non solent, quasi remunerationis gratia a filio accipere vel retinere, et ex hac causa iterum pars non minima substantiae liberorum adimebatur, sancimus huiusmodi casu interveniente et emancipatione liberis imposita non tertiam partem dominii rerum minime adquisitarum, sed dimidiam usus fructus apud maiores qui emancipationem donant residere: exceptis et in hoc casu castrensibus et quasi castrensibus tantummodo peculiis, quibus nihil nec ex hac causa diminuitur. Sic enim nec liberis cuiuscumque sexus aliquid dominii auferetur et patribus amplioris patrimonii usus fructus adsignabitur. 3a. Hoc obtinente et si in emancipatione sibi parentes hoc minime servaverint: sed nisi specialiter vel in emancipatione huic praemio renuntiaverint vel donatione facta sese et ab huiusmodi beneficio alienaverint et in liberos hoc transtulerint, manere ad eos etiam tacentes ius et beneficium usus fructus retinendi, ut post obitum eorum et usus fructus in omnibus memoratis causis ad eos perveniat, quorum dominium est, scilicet secundum, quod iam diximus, in successionibus eorum omnibus servandis, quae de maternis et nuptialibus bonis consultissimis legibus definita sunt. 4. Sed cum tacitas hypothecas tam veteres leges in quibusdam certis casibus introduxerunt quam nos in maternis ceterisque, quas servare necesse est, et dubitabatur, ex quo hypothecas competere oportet, utrumne ab initio an ex eo tempore, ex quo male aliquid gestum est, compendiosa narratione interpretamur initium gerendae vel deserendae administrationis vel observationis esse spectandum et non tempus, ex quo male aliquid fuerit gestum. Recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. D. III k. Nov. Decio vc. cons.
 

Traduction française