EDICTUM
DOMITIANI DE PRIVILEGIIS VETERANORUM Edict of Domitian on veterans' privileges ( AD 88-89 ) |
CIL XVI, App. 12 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
L(ucio)
Nonio Calpurnio Torquato Asprenate T(ito) Sextio Magio / Laterano co(n)s(ulibus)
VI Non(as) Iulias anno XIII Imp(eratoris)
Caesaris Domitiani / Aug(usti)
Germanici mense Epip(h) die VIII Alex(andriae)
ad Aegyptum / M(arcus)
Valerius M(arci) f(ilius) Pol(lia)
Quadratus vet(eranus) dim{m}issus honesta / missione ex
leg(ione) X Fretense testatus est se descriptum / et recognitum fecisse
ex tabula aenea quae est fixa / in Caesareo magno escendentium scalas
secundas / sub porticum dexteriorem secus aedem
Veneris mar/moreae in pariete in qua scriptum est {et} id quod infra
scriptum es[t] / Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus
Aug(ustus) Germanicus / pontifex maximus trib(unicia) potest(ate) VIII
imp(erator) XXVI censor perpetuus / p(ater) p(atriae) dicit visum est
mihi edicto significare universoru[m] / vestrorum u<t=I> veterani
milites omnibus vectigalib(us) / portitoribus(!) publicis liberati immunes
esse debe(a)n[t] / ipsi coniuges liberique eorum parentes qui conubia
[eo]/rum sument omni optumo iure c(ives) R(omani) esse possint et om[ni]
/ immunitate liberati apsolutique(!) sint et omnem i[mmu]/nitatem q(ui)
s(upra) s(cripti) s(unt) parentes liberique eorum idem iuri[s] |
|