EPISTULA SEVERI ET CARACALLAE AD TYRANOS
  
Letter of Septimius Severus and Caracalla and Tertullus on Tyranian exemption from taxation
   
( AD 201 )
 

    
S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 442-444, n. 86 ).
 

 
      [Misimus tibi epistulam ad Heraclitum, unde intelleges quid statuerimus de immunitate, quam Tyrani sibi concessam esse contendunt. Quam licet admittere non soleamus nisi priuile]|gii auct[oritate perpensa et origine immu]|nitatis inspecta, quod us[urpatum esse diu qua]|qua ratione uidebatur, cum iusta [moderati]|one seruauimus, ut neque ipsi cons[uetudi]|ne diuturna pellerentur, et in poster[um] | decreta ciuium adsumendorum consil[iis] | praesidis prouinciae c(larissimi) u(iri) perpenderentu[r]. |
      Exemplum epistulae ad Heraclitum. | Quamquam Tyranorum ciuitas oreginem | dati beneficii non ostendat, nec facile, quae | per errorem aut licentiam usurpata sunt, prae|scriptione temporis confirmentur, tamen, | quoniam diui Antonini parentis nostri litte|ras, sed et fratrum imperatorum cogitamus, item | Antonii Hiberi grauissimi praesidis, quod attinet | ad ipsos Tyranos quique ab iis secundum leges | eorum in numerum ciuium adsumpti sunt, ex pri|stino more nihil mutari uolumus. Retineant | igitur quaqua ratione quaesitam siue possessam | priuilegii causam, in promercalibus quoque re|bus, quas tamen pristino more professionibus | ad discernenda munifica mercimoniorum eden|das esse meminerint. Sed cum. Illyrici fructum | per ambitionem deminui non oporteat, sciant | eos, qui posthac fuerint adsumpti, fructum | immunitatis ita demum habituros, si eos legatus | et amicus noster u(ir) c(larissimus) iure ciuitatis dignos esse de|creto pronuntiauerit. Quos credimus satis a|bundequae sibi consultum, si grati fuerint, exi|stimaturos, quod origine beneficii non quaesi|ta dignos honore ciues fieri praeceperimus. |
 

    
Latin translation of the greek text
 

 
      Ouinius Tertullus magistratibus ordini populo Tyranorum salutem. — Exemplar diuinae epistulae, missae mihi a dominis nostris inuictis felicissimis imperatoribus, meis litteris his praemisi, ut cognita diuina erga uos munificentia genio eorum gratias agatis. Valere uos cupio et multis annis felicitate gaudere.
      Accepta ante diem XIII kal. Mart., Lenaeone VIII. Proposita Muciano et Fabiano coss. anno CXLV, archonte P. Aelio Calpurnio.
 

 
►  Bibliography
 
 

Becker, Actis societ. hist. et arch. Odessitanae, 2, 1850, pp. 416 ss. ; Brunn, Actis societ. hist. et arch. Odessitanae, 3, 1853, pp. 47 ss. ; Mercklin, Gerhardi Archäol. Zeitung, 11, 1853, pp. 161 ss. ; Henzen, Annali dell' Istituto arch. Rom., 1854, pp. 67 ss. ; Henzen, Inscriptionum latinarum selectarum amplissima collectio, III, 1856, n. 6429 ; CIL III (1873), n. 781 = 12509 ; Dessau, Hermes, 19, 1884, p. 530 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 423 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 261-263, n. 89 ; Cagnat, Inscriptiones Graecae ad Res Romanas Pertinentes, I, Paris, 1911, n. 598 ; Latyshev, Inscriptiones antiquae orae septentrionalis Ponti Euxini Graecae et Latinae, I, St. Petersburg, 1916, n. 4 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 456-457, n. 130 ; Kraemer & Lewis, TAPhA, 68, 1937, pp. 357-387 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 442-444, n. 86 ; de Laet, Portorium : étude sur l'organisation douanière chez les Romains, surtout à l'époque du Haut-Empire, Bruges, 1949, p. 405 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 467 ; Lewis, AJP, 76, 1955, pp. 63-69 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 222-223, n. 272 ; Bernhardt, Historia, 29, 1980, pp. 190-207 ; Conole & Milns, Historia, 32, 1983, pp. 183-200 ; Leschhorn, Antike Ären, Stuttgart, 1993, p. 72 ; Boteva, ZPE, 110, 1996, p. 242 ; Gascou in Eck, Lokale Autonomie und römische Ordnungsmacht in den kaiserzeitlichen Provinzen vom 1. Bis 3. Jahrhundert, München, 1999, p. 50 ; Bruun, Phoenix, 55, 2001, pp. 343-368 ; Laffi, Studi di storia romana e di diritto, Roma, 2001, p. 179 ; Lepelley & Cabanes, Rom und das Reich in der Hohen Kaiserzeit, II, München-Leipzig, 2001, p. 296 ; Meyer-Zwiffelhoffer, Politikos archein, Stuttgart, 2002, p. 285 ; Migliorati, Cassio Dione e l'impero romano da Nerva ad Antonino Pio : alla luce dei nuovi documenti, Milano, 2003, p. 377 ; Pani, Epigrafia e territorio, politica e società : temi di antichità romane, Bari, 2004, p. 333 ; Nakagawa, Le virtù degli imperatori e dei personaggi notevoli nelle epigrafi di comunità locali ; il caso dell'Italia settentrionale, Bologna, 2006-07, p. 244.

 
►  Source : Marble tablet discovered near Ak-Kerman, Bessarabia, Russia, in 1847.
 

 

English translation