EPISTULA SEVERI ET CARACALLAE AD TYRANOS
  
Letter of Septimius Severus and Caracalla and Tertullus on Tyranian exemption from taxation
   
( AD 201 )
 

 
CIL III, n. 781 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[Exemplum epistulae ad Tertullum] / [Misimus tibi epistulam ad Heraclitum unde intelleges quid statuerimus de immunitate quam Tyrani sibi concessam esse contendunt quam licet admittere non soleamus nisi] / [privile]gii auct[oritate perpensa et origine immu]/nitatis inspecta quod us[u receptum esse qua]/qua ratione videbatur cum iusta [moderati]/one servavimus ut neque ipsi cons[uetudi]/ne diuturna pellerentur   et   in poster[um] / decreta civium adsumendorum consil[iis] / praesidis provinciae c(larissimi) v(iri)  perpenderentu[r]  / exemplum epistulae ad Heraclitum / quamquam Tyranorum civitas or<i=E>ginem / dati beneficii non ostendat nec facile quae / per errorem aut licentiam usurpata sunt prae/scriptione temporis confirmentur tamen / quoniam divi Antonini parentis nostri litte/ras sed et fratrum Imperatorum cogitamus item / Antonii Hiberi gravissimi praesidis quod attinet / ad ipsos Tyranos quique ab iis secundum leges / eorum in numerum civium adsumpti sunt ex pri/stino more nihil mutari volumus retineant / igitur quaqua ratione quaesitam sive possessam / privilegii causam in promercalibus quoque re/bus quas tamen pristino more professionibus / ad discernenda munifica mercimoniorum eden/das esse meminerint sed cum Illyrici fructum / per ambitionem deminui non oporteat sciant / eos qui posthac fuerint adsumpti fructum / immunitatis ita demum habituros si eos legatus / et amicus noster v(ir) c(larissimus) iure civitatis dignos esse de/creto pronuntiaverit quos credimus satis a/bundequae sibi consultum si grati fuerint exi/stimaturos quod origine beneficii non quaesi/ta dignos honore cives fieri praeceperimus // GR
 

 
►  Bibliography
 
 

Becker, Actis societ. hist. et arch. Odessitanae, 2, 1850, pp. 416 ss. ; Brunn, Actis societ. hist. et arch. Odessitanae, 3, 1853, pp. 47 ss. ; Mercklin, Gerhardi Archäol. Zeitung, 11, 1853, pp. 161 ss.
 ; Henzen, Annali dell' Istituto arch. Rom., 1854, pp. 67 ss. ; Henzen, Inscriptionum latinarum selectarum amplissima collectio, III, 1856, n. 6429 ; CIL III (1873), n. 781 = 12509 ; Dessau, Hermes, 19, 1884, p. 530 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 423 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 261-263, n. 89 ; Cagnat, Inscriptiones Graecae ad Res Romanas Pertinentes, I, Paris, 1911, n. 598 ; Latyshev, Inscriptiones antiquae orae septentrionalis Ponti Euxini Graecae et Latinae, I, St. Petersburg, 1916, n. 4 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 456-457, n. 130 ; Kraemer & Lewis, TAPhA, 68, 1937, pp. 357-387 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 442-444, n. 86 ; de Laet, Portorium : étude sur l'organisation douanière chez les Romains, surtout à l'époque du Haut-Empire, Bruges, 1949, p. 405 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 467 ; Lewis, AJP, 76, 1955, pp. 63-69 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 222-223, n. 272 ; Bernhardt, Historia, 29, 1980, pp. 190-207 ; Conole & Milns, Historia, 32, 1983, pp. 183-200 ; Leschhorn, Antike Ären, Stuttgart, 1993, p. 72 ; Boteva, ZPE, 110, 1996, p. 242 ; Gascou in Eck, Lokale Autonomie und römische Ordnungsmacht in den kaiserzeitlichen Provinzen vom 1. Bis 3. Jahrhundert, München, 1999, p. 50 ; Bruun, Phoenix, 55, 2001, pp. 343-368 ; Laffi, Studi di storia romana e di diritto, Roma, 2001, p. 179 ; Lepelley & Cabanes, Rom und das Reich in der Hohen Kaiserzeit, II, München-Leipzig, 2001, p. 296 ; Meyer-Zwiffelhoffer, Politikos archein, Stuttgart, 2002, p. 285 ; Migliorati, Cassio Dione e l'impero romano da Nerva ad Antonino Pio : alla luce dei nuovi documenti, Milano, 2003, p. 377 ; Pani, Epigrafia e territorio, politica e società : temi di antichità romane, Bari, 2004, p. 333 ; Nakagawa, Le virtù degli imperatori e dei personaggi notevoli nelle epigrafi di comunità locali ; il caso dell'Italia settentrionale, Bologna, 2006-07, p. 244.

 
►  Source : Marble tablet discovered near Ak-Kerman, Bessarabia, Russia, in 1847.
 

 

English translation