EPISTULA INCERTORUM IMPP. DE CONSTITUTIONE CIVITATIS TYMANDENORUM
  
Letter of the emperors on the Tymandene constitution
   
( AD 3rd century ? )
 

    
S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 454-455, n. 92 ).
 

 
. . . . . oui penitus. . . | . . . . . Tymandenis item | . . . . . ad scientiam nostram | . . . .tua pertulit, contemplati sumus | [Tyman]denos uoto praecipuo, summo etiam | studio optare, ut ius et dignitatem ciuita|tis praecepto nostro consequantur, Lepide | carissime. Cum itaque ingenitum nobis | sit, ut per uniuersum orbem nostrum ciui|tatum honor ac numerus augeatur eos|que eximie cupere uideamus, ut ciuitatis | nomen honestatemque percipiant, isdem | maxime pollicentibus, quod apud se decu|rionum sufficiens futura sit copia, cre|didimus adnuendum. Quare uolumus, | ut eosdem Tymandenos hortari cu|res, ut uoti sui conpotes redditi | cum ceteris ciuitatibus nostris ea, que | ipsos consecutos ius ciuitatis conpe|tit recognoscere, obsequio suo nitan|tur inplere. Ut autem sic uti ceteris | ciuitatibus ius est coeund[i i]n curiam, | faciendi etiam decreti et gerendi ce|tera, que iure permissa sunt, ipsa quo|que permissu nostro agere possit, et | magistratus ei itemque aediles, quaes|tores quoque et si qua alia necessaria | facienda sunt, creare debebunt. Quem | ordinem agendarum rerum perpetuo | pro ciuitatis merito custodiri conue|niet. Numerum autem decurionum | interim quinquaginta hominum in|stituere debebis. Deorum autem in|mortalium fauor tribuet, ut aucti[s | e]orum uiribus adque numero mai[or e]|orum haberi copia possit.
 

 
►  Bibliography
 
 

Sterrett, Papers of the Amer. School of Class. Studies at Athens, 3, 1884-85, p. 384 ; Mommsen, Hermes, 22, 1887, pp. 321 ss. = GS, V, p. 550 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6090 ; CIL III, n. 6866 ;
Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 159-160, n. 34 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 488-489, n. 151 ; Calder et alii, Monumenta Asiae Minoris Antiqua, IV, Manchester, 1933, n. 236 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 454-455, n. 92 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 400 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 221-222, n. 270 ; Chastagnol & Tantillo, Aspects de l'antiquité tardive, Roma, 1994, p. 126 ; Winter, Staatliche Baupolitik und Baufürsorge in den römischen Provinzen des kaiserzeitlichen Kleinasien, Bonn, 1996, p. 122 ; Callies in Frank, Die Gemeinde : Festschrift zum 70. Geburtstag von Heiko Faber, Tübingen, 2007, p. 82 ; Lampen, Schrumpfende Städte : ein Phänomen zwischen Antike und Moderne, Köln-Weimar, 2008, p. 30.
 
 
►  Source : Inscription discovered on the site of Tymandus, Pisidia, Asia Minor, in 1885.
 


English translation