EPISTULA INCERTORUM IMPP. DE CONSTITUTIONE CIVITATIS TYMANDENORUM
  
Letter of the emperors on the Tymandene constitution
   
( AD 3rd century ? )
 

    
CIL III, n. 6866 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[---]ibus penitus / [---] Tymandenis item / [---] ad scientiam  nostram / [eminentia?] tua  pertulit contemplati sumus / [Tyman]denos voto praecipuo summo etiam / [st]udio optare ut ius et dignitatem civita/tis praecepto nostro consequantur Lepide / carissime cum itaque ingenitum nobis / sit ut per universum orbem nostrum civi/tatum honor ac numerus augeatur eos/que eximie (c)upere videamus ut civitatis / nomen honestatemque percipiant isdem / maxime pollicentibus quod apud se decu/rionum sufficiens futura sit copia   cre/didimus   adnuendum   quare   volumus   /   ut  eosdem  Tymandenos  hortari  cu/res  ut  voti  sui conpotes(!) redditi{s} / cum ceteris civitatibus nostris ea que / ipsos consecutos ius civitatis conpe/tit(!) recognoscere obsequio suo nitan/tur inplere(!) ut autem sic uti ceteris / civitatibus ius est coeund(i) (i)n curiam / faciendi etiam decreti et gerend(i) ce/tera que iure permissa sunt ipsa quo/que permissu nostro agere possit et / magistratus ei itemque aediles quaes/tores quoque et si qua alia necessaria / facienda sunt creare debebunt quem / ordinem agendarum rerum perpetuo / pro civitatis merito custodiri conve/niet numerum autem decurionum / interim quinquaginta hominum in/stituere debebis deorum autem in/mortalium(!) favor tribuet ut aucti[s] / eorum viribus adque numero mai[or] / eorum haberi c(o)pia possit
 

 
►  Bibliography
 
 

Sterrett, Papers of the Amer. School of Class. Studies at Athens, 3, 1884-85, p. 384 ; Mommsen, Hermes, 22, 1887, pp. 321 ss. = GS, V, p. 550 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6090 ; CIL III, n. 6866 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 159-160, n. 34 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 488-489, n. 151 ; Calder et alii, Monumenta Asiae Minoris Antiqua, IV, Manchester, 1933, n. 236 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 454-455, n. 92 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 400 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 221-222, n. 270 ; Chastagnol & Tantillo, Aspects de l'antiquité tardive, Roma, 1994, p. 126 ; Winter, Staatliche Baupolitik und Baufürsorge in den römischen Provinzen des kaiserzeitlichen Kleinasien, Bonn, 1996, p. 122 ; Callies in Frank, Die Gemeinde : Festschrift zum 70. Geburtstag von Heiko Faber, Tübingen, 2007, p. 82 ; Lampen, Schrumpfende Städte : ein Phänomen zwischen Antike und Moderne, Köln-Weimar, 2008, p. 30.
 
 
►  
Source : Inscription discovered on the site of Tymandus, Pisidia, Asia Minor, in 1885.
 


English translation