C.
Plinius Secundus, Epist., X, 32 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Traianus
Plinio. — 1. Meminerimus
idcirco te in istam provinciam missum, quoniam multa in ea emendanda
apparuerint. Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati
ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt,
sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur. 2. Qui
igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore
liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi; si qui vetustiores invenientur
et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria,
quae non longe a poena sint. Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum,
item munitiones viarum et vicorum dari. |