RESCRIPTUM TRAIANI DE MILITARI DISCIPLINA
  
Rescript of Trajan on slaves among recruits
   
( About AD 111 )
 

 
C. Plinius Secundus, Epist., X, 30 Mynors, Oxford, 1963 ).
  

 
Traianus Plinio. — 1. Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale supplicium meruisse videantur. Refert autem, voluntarii se obtulerint an lecti sint vel etiam vicarii dati. 2. Lecti <si> sunt, inquisitio peccavit; si vicarii dati, penes eos culpa est qui dederunt; si ipsi, cum haberent condicionis suae conscientiam, venerunt, animadvertendum in illos erit. Neque enim multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt. Ille enim dies, quo primum probati sunt, veritatem ab iis originis suae exegit.
 

Traduction française