C. Plinius Secundus, Epist., X, 58 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Edictum
Divi Nervae. — 7. Quaedam
sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec exspectandus
est in iis bonus princeps, quibus illum intellegi satis est, cum hoc
sibi civium meorum spondere possit vel non admonita persuasio, me securitatem
omnium quieti meae praetulisse, ut et nova beneficia conferrem et ante
me concessa servarem. 8. Ne tamen aliquam
gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia
vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum
obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere. 9. Nolo
existimet quisquam, quod alio principe vel privatim vel publice consecutus
<sit> ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata
et certa, nec gratulatio ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna
imperii vultu meliore respexit. le novis beneficiis vacare patiantur,
et ea demum sciant roganda esse quae non habent. |