RESCRIPTUM TRAIANI DE CIVITATE
     
Rescript of Trajan on citizenship
   
( About AD 100 )
 

 
C. Plinius Secundus, Epist., X, 10
Mynors, Oxford, 1963 ).
  

 
C. Plinius Traiano Imperatori. — 1. Exprimere, domine, verbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses. Esse autem Arpocran νομοῦ Μεμφίτου indico tibi. 2. Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium Plantam praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, epistulam mittas. Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi.
 

Traduction française