RESCRIPTUM TRAIANI DE ERANIS
  
Rescript of Trajan on beneficial societies
   
( About AD 112 )
 

 
C. Plinius Secundus, Epist., X, 93 Mynors, Oxford, 1963 ).
  

 
Traianus Plinio. — Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legibus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum est eranum habere, possumus quo minus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In ceteris civitatibus, quae nostro iure obstrictae sunt, res huius modi prohibenda est.
 

Traduction française