C.
Plinius Secundus, Epist., X, 115 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Traianus
Plinio. — Merito haesisti, Secunde carissime, quid
a te rescribi oporteret censoribus consulentibus, an <manere deberent>
in senatu aliarum civitatium, eiusdem tamen provinciae cives. Nam et
legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in diversum
movere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito
nihil novaremus, sed manerent quamvis contra legem asciti quarumcumque
civitatium cives, in futurum autem lex Pompeia observaretur; cuius vim
si retro quoque velimus custodire, multa necesse est perturbari. |