C. Plinius Secundus, Epist., X, 97 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Traianus
Plinio. — 1. Actum
quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani
ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod
quasi certam formam habeat, constitui potest. 2. Conquirendi
non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui
negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est
supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex
paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli <in>
nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri
saeculi est. |