C.
Plinius Secundus, Epist., X, 111 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Traianus
Plinio. — Sicut largitiones ex publico fieri mandata
prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum
temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet. Quidquid
ergo ex hac causa actum ante viginti annos erit, omittamus. Non minus
enim hominibus cuiusque loci quam pecuniae publicae consultum volo. |