C.
Plinius Secundus, Epist., X, 105 ( Mynors,
Oxford, 1963 ).
|
Traianus
Plinio. — Cum honestissime iis, qui apud fidem
tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis mature per me,
iis interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in
commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris. |