RESCRIPTUM TRAIANI DE PRIVILEGIIS BYZANTIORUM
  
Rescript of Trajan on order in a provincial town
   
( About AD 112 )
 

 
C. Plinius Secundus, Epist., X, 78 Mynors, Oxford, 1963 ).
  

 
Traianus Plinio. — 1. Ea condicio est civitatis Byzantiorum confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus. <Si> 2. Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putaverimus, onerabimus nos exemplo; plures enim eo quanto infirmiores erunt idem petent. Fiduciam <eam> diligentiae <tuae> habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. 3. Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur; aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi scribes.
 

Traduction française