| 
  C. 
          Plinius Secundus, Epist., X, 66 ( Mynors, 
          Oxford, 1963 ).
    
            
 | 
     
      | Traianus 
          Plinio. — 1. Quaestio 
          ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, deinde sublati 
          a quibusdam et in servitute educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam 
          invenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod 
          ad omnes provincias sit constitutum. 2. Epistulae 
          sane sunt Domitiani ad Avidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae fortasse 
          debeant observari : sed inter eas provincias, de quibus rescripsit, 
          non est Bithynia ; et ideo nec assertionem denegandam iis qui ex 
          eius modi causa in libertatem vindicabuntur puto, neque ipsam libertatem 
          redimendam pretio alimentorum. |