RESCRIPTUM ALEXANDRI SEVERI DE EDUCATIONE PUPILLORUM
  
Rescript of Alexander Severus on education of the ward
   
( February 7, AD 223 )
 

    
Codex Iustinianus, V, 49 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
1.
Imp. Alexander A. Dionysodoro. Educatio pupillorum tuorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est. 1. Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat. 2. Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. PP. VII id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.
 

Traduction française