Imp. 
          Iustinianus A. Menae pp. II.  Si quis emptionis 
          vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam 
          bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem 
          contra dominos eius vel creditores hypothecam eius praetendentes sibi 
          adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit, 
          posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. 
          Hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant. 
          1. Quod si quis eam rem desierit 
          possidere, cuius dominus vel is qui suppositam eam habebat exceptione 
          triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non 
          indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut, si 
          quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, 
          sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, 
          ut novus possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit vel suppositam 
          eam habebat et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum 
          detentionis sibi adquirat. 1 a. Sin 
          vero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia 
          sit priori domino vel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam 
          habuit, et heredibus eorum ab iniusto detentore eam vindicare, non obsistente 
          ei, quod prior possessor triginta vel quadraginta annorum exceptione 
          eum removerat, nisi ipse iniustus possessor triginta vel quadraginta 
          annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui et 
          vicit, ea possessione cecidit, exceptione munitus sit. 2. Sed 
          haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem 
          nancti sunt. Nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori 
          possessori sine ulla distinctione eam vindicare. 3. Sed 
          et si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen 
          occasione, quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, 
          licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra 
          annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem 
          recipere superque ea cognitionalia subire certamina. 4. Exceptionem 
          etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus 
          usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo 
          debitor usuras minime persolvit.  D. III id. Dec. Constantinopoli 
          dn. Iustiniano A. II cons.  |