NOV.
VIIII DE REDDITO IURE ARMORUM. (440 Iun. 24) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad populo romano. Quoties publics, possit
utilitas, universitatis sollicitudinem ducimus advocandam, ut omnibus
profutura inpleantur ab omnibus, nec molestum esse provincialibus nostris
credimus, quod pro ipsorum salute disponitur, ut resistendi praedonibus
cura subeatur. Gensericus hostis imperii nostri non parvam classem de
Karthaginensi portu nuntiatus est eduxisse, cuius repentinus excursus
et fortuita depraedatio cunctis est litoribus formidanda. Et quamvis
clementiae nostrae sollicitudo per diversa loca praesidia disponat atque
invictissimi principis Theodosii patris nostri iam propinquet exercitus
et excellentissimum virum patricium nostrum Aetium cum magna manu adfore
mox credamus cumque vir inlustrissimus magister militum Sigisvuldus
tam militum atque foederatorum tuitionem urbibus ac litoribus non desinat
ordinare, tamen quia sub aestiva navigandi opportunitate satis incertum
est, ad quam oram terrae possint naves hostium pervenire, singulos universosque
hoc admonemus edicto, ut Romani roboris confidentia et animo, quo debent
propria defensari, cum suis adversus hostes, si usus exegerit, salva
disciplina publica, servataque ingenuitatis modestia, quibus potuerint
utantur armis nostrasque provincias ac fortunas proprias fideli conspiratione
et iuncto umbone tueantur: hac videlicet spe laboris proposita, ut suum
fore non ambigat quidquid hosti victor abstulerit. Et manu divina: Proponatur
amantissomo nostro populo romano. Et ad latus: Dat. VIII. kal. iul.
Ravennae, Valentiniano a. et Anatolio vc. conss. |
|