NOV. VIII
  
DE INVASORIBUS.
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Nov. VIII, 1 (440 Iun. 9)
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Pierio praefecto urbi. Si divalium. sanctionum nulla pervasores poena percelleret, nostris procul dubio remediis esset temeritas persequenda, ne alieni iuris usurpator praesumptionis suae fructu inpune potiatur, cum ea, quae disceptationis examinatione decursa possent recuperari legibus possidenti, festino cupiditatis ardore pervaserit. 1. Movet siquidem serenitatem nostram viri inlustris Auxiliaris tam iusta quam vindicanda conquestio, cuius querellis et subiectorum series fidem tribuit et magna adsertio virtutum multis perennitati nostrae administrationibus conprobata: qui se domus suae possessione intra urbem venerabilem positae nullius litis actione pulsatum per inlustrem virum Apollodorum patefecit esse depulsum, absentiae videlicet suae occasione captata, dum, si qua precatio fuisset in causa, non parvis temporibus Romae in eadem domo consistens a memorato inlustri viro actione proposita potuerit conveniri. Quando, hoc quod in praedicto viro inlustri non perspicimus observatum, possessorum praetermissa conventio est? quando dominis non sunt denuntiata litigia et de cognito potius negotio expectata sententia? aut quae patrimoniorum potest esse securitas, si totius insidietur invasor, quoties possessores esse contingit absentes? 2. Verum quia inlicitis ausibus videmus quae sunt pro possessorum quiete salubriter constituta calcari et frequenter pro multorum negotiis specialis querella commonuit omnibus profutura decerni, merito praecedentia inclitorum principum parentumque nostrorum statuta renovamus. Idcirco mansura in aevum lege sancimus, ut, quisquis inconvento domino, non expectata.vel adversus praesentem vel in contumacem definitiva sententia, possessorem de praedio rustico urbanove depulerit, possessione protinus restituta causae totius, sicut dudum constitutum est, amissione multatus aestimationem rei occupatae mox cogatur inferre: hoc etiam coniuncto, ut, si iudex in huiusmodi negotiis hanc putaverit sanctionem nostram dissimulandam ac non in executionem mittendam esse sententiam, quae de inferenda aestimatione prolata est, iustitia ipsa statutam taxationem, cum fuerit accepto successore privatus, exsolvat. 3. In praesenti vero causa viro inlustri Auxiliari domum restitui iubemus invasam, omni, si qua viro inlustri Apollodoro conpetere potuerat, actione consumpta, qui, quod legibus debuerat postulare, inconvento possessore pervasit. Quem ulterius prosequi lites causasque non patimur earum rerum, quas aliis possidentibus non debuit occupare, quique debet in acceptum referre, quod ei aestimationem rei de qua agitur nostrae pietatis humanitate concedimus, quae potuit multiplicium legum securitate deposci. 4. Eas vero mulieres, quas aut vendendo litigium aut invasionis participando temeritatem constat negotium non habere, ne qua instaurandi litigii quaeratur occasio, omni actione privamus: non praeiudicantibus contractibus, si quos occupatores fortasse cum quibuscumque personis de eadem domo in praeiudicium domini inire voluerunt, quoniam res pervasa in alium transferri iure non potuit. 5. Restituturum quoque censemus, quaecumque de rebus eius illo expulsionis tempore a quocumque pervasa sunt. Neque enim ita remittimus ultionem, ut diripi aut occultari aliena patiamur, Pieri parens karissime atque amantissime. Quare inlustris magnitudo tua in traditione aedium pervasarum Marcianum agentem in rebus vel officium suum iubebit parere decretis nec ullam saluberrimis praeceptionibus nostris tarditatem sub inpedimento cuiuscumque personae patiatur afferri. 6. Ut vero ea, quae pro possessorum omnium quiete sancimus, in omnium possint notitiam pervenire, hanc legem nostram amplitudo tua propositis divulgabit edictis. Dat. V. id. iun. Ravennae, Valentiniano a. V. et Anatolio vc. conss.
 

 
Nov. VIII, 2 (441 Ian. 27).
 

 
     Idem aa. Auxentio praefecto urbi. Habet hoc insitum sollicita aequitatis examinatio, habet secundarum cogitationum subtilior et exactior cura, ut, si quid in legibus ferendis post impetum primum deliberatio properata deliquerit, hoc consilio perpensiore revocetur. Permittit enim consuetudo ipsa rerum, adstipulantur innumera vetustatis exempla multas leges a suis latoribus dempta aut addita parte posse corrigi, multas tractatu maturiore penitus abrogari. Quod nunc de abolenda constitutione decernimus, quam non ante multos menses ad preces inlustris viri Auxiliaris promulgaveramus moti ingesta nobis pervasionis invidia. Sed quia obsecratio viri inlustris Apollodori nuper nos adtentiores ad aestimandam iustitiam fecit, ob hoc tractatis omnibus et plena aestimatione discussis propter illa praecipue, quae negotii modum, de quo tunc actum est,supergressa fuerant et inmerito personas mulierum pariter inligaverant, supra memoratam legem praesentis edicti auctoritate removemus, Auxenti parens karissime atque amantissime. 1. Unde inlustris magnitudo tua hanc, qua praecepti superioris vacuatur incautior definitio, programmatis adiectione vulgabit, ut agnosci ab omnibus possit his, quae in illa displicent, abolitis id, quod solum de vetustate repetitum probabile videtur, priscarum tantum legum definitione servandum. Dat. VI. kal. feb. Ravennae, post consulatum Valentiniani a. V. et Anatolii vc.