| NOV. VI DE TIRONIBUS ET DE OCCULTATORIBUS DESERTORUM.  | 
    
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ Nov. VI, 1 (440 Mart. 20)  | 
    
     Impp. 
          Theodosius et Valentinianus aa. ad Sigisvuldo comiti et magistro utriusque 
          militiae. Frequentare saepius constituta temeritas plectenda conpellit, 
          ut inexcusabilis culpa sit, quam etiam recens prohibitio non emendat. 
          Nulli enim concedi fas est, si toties vetita, nunc quoque severius interdicta 
          temptaverit. 1. Reparandi feliciter exercitus 
          cura conferre debere tirones possessorem censuimus. Ne qui tamen damni 
          publici abusus occasione lucrum capere se credat de fiscali dispendio, 
          si personam semel insignitam militari titulo ruris colendi causa vel 
          negotiationis exercendae gratia aut cuiuslibet ministerii occasione 
          detentet, Sigisvulde parens karissime atque amantissime, idcirco inlustris 
          et praecelsa magnitudo tua hac nos sciat edictali lege iussisse, quisque 
          de tironibus aliquem nec non prioris militiae virum proprios numeros 
          et signa deserentem rustico urbanove praedio crediderit occultandum, 
          et ipsum restituat quem celavit et tres alios aptos militiae poenae 
          nomine cogatur inferre; colonus conductor actorve loci, si id aetatis 
          sit, ut stipendia ferre possit, militiae protinus adgregetur. Quod si 
          nesciente domino desertor in cuiuslibet aedibus latuerit, colonum conductorem 
          actoremve, qui id scierit, capitali supplicio esse feriendos. 2. Verumtamen 
          ne occasionem calumniae dedisse videamur, si temporaliter habitandi 
          causa miles vel tiro cuiuslibet praedium forte accesserit, id servata 
          moderatione censemus, ut intra tricesimum diem, postquam in eodem loco 
          esse coeperit, correptum is, quem superior legis poena constringit, 
          ad civitatem quamque proximam deducat, officio publico ac primoribus 
          civitatis tradat sub confectione gestorum ad provinciae moderatorem 
          protinus perducendum, ut eius cura ad signa propria reducatur et poenis 
          conpetentibus subiugetur. 3. Iudicem 
          sane, si coniventiam in his exsequendis neglegentiamve praestiterit, 
          decem libras auri eiusque officium similem quantitatem poenae nomine 
          fisco iubemus exsolvere. 4. Quam legem 
          ne quis se ignorasse confingat, per omnes provinciarum civitates edictis 
          sollemnibus divulgabit. Dat. XIII. kal. apr. Romae, Valentiniano a. 
          V. et Anatolio vc. conss.  | 
    
Nov. VI, 2 (443 Mai. 25).  | 
    
      Idem 
          aa. ad Quadratianum praefectum praetorio. Dispositionem cunctis salubriter 
          profuturam certatim debet omnium praevenire devotio. Quid enim magis 
          professis est desideriis expetendum, quam ut adiectis viribus per dilectum 
          roboris militaris Romanus augeatur exercitus, Quadratiane parens karissime 
          atque amantissime? 1. Unde inlustris 
          magnitudo tua pragmatici nostri tenore conperto sciat secundum pragmatici 
          prioris tenorem, quod de dilectu novo agitando datum est, senatores 
          vel universum possessorem oportere a se conveniri, ut actores vel conductores 
          suos sine ulla tam necessariae rei dissimulatione his repraesentandos 
          noverint, quibus per suburbicarias provincias tironum congregandorum 
          munus iniunximus, quo facilius ad effectum publicae utilitatis valeat 
          perveniri. 2. Quisque vero conventus 
          ad eos, qui id exsequuntur, deducere gubernatores agrorum suorum aliqua 
          cunctatione distulerit, cognoscat se decem libris auri multandum et 
          tirones eius numeri, qui deprehensus fuerit, nihilominus traditurum. 
          Aversum quippe animum a communi defensionis studio iure talis severitas 
          insequitur. Superest igitur, ut nullius animus retardet iniuncta, quia, 
          quisquis in hac parte cessaverit, sese quodammodo confitetur non esse 
          Romanum. Dat. VIII. kal. iun. Ravennae, Maximo II. et Paterio vv. cc. 
          conss.  | 
    
Nov. VI, 3 (444 Iul. 14).  | 
    
     Idem 
          aa. Isiodoro comiti. Cogit diversarum rerum necessitas et quidem pro 
          utilitate communi, ut suggestio sublimitatis tuae provida nimis pro 
          qualitate temporis esse videatur. Parvo etenim unusquisque contempto 
          sperare debet securitatem futuri. Nec enim grave esse credimus oneris 
          contemplatione quod deposcitur, Isiodore frater amantissime. 1. Unde 
          inlustris auctoritas tua sciat secundum suggestionem suam pragmatici 
          auctoritate firmatam hoc nos praesenti tantum tempore censuisse propter 
          inminentium expensarum necessitatem, quibus sufficere aerarii nostri 
          vires nequeunt, id quod conferentes plurimos non gravet et nos parte 
          aliqua valeat adiuvare. Idcirco inlustres vacantes per omnes nostras 
          provincias constitutos ternos tirones in adaeratione debere persolvere: 
          comites quoque consistorianos vel primi ordinis nec non tribunos et 
          notarios, sed et eos, qui administrationes ordinarias in provinciis 
          gubernarunt, dare singulos oportere: tribunos vero vacantes sive comites 
          secundi vel tertii ordinis omnesque clarissimos tertiam partem tironis 
          agnoscere, ita ut unius tironis pretium triginta solidis taxetur, exceptis 
          Afris, qui hostili necessitate sedibus suis nuper expulsi sunt: pro 
          excubiis autem praesentibus viginti consistorianos comites, triginta 
          notarios inmunes esse debere. Gaudere enim debent, quos labor suus et 
          desudatae vigiliae probabili ratione commendant. Dat. prid. id. iul. 
          Ravennae, Theodosio a. XVIII. et Albino vc. conss.  | 
    
|   |