NOV. V
  
DE PANTAPOLIS AD URBEM ROMAM REVOCANDIS
    
ET QUI A TIRONUM PRAEBITIONE EXCUSENTUR.
  
(440 Mart. 3)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad populum. Urbis Romae, quam merito caput nostri veneramur imperii, in tantum nos cura non deserit, ut quieti eius atque abundantiae modis omnibus consulamus. Graecos itaque negotiatores, quos pantapolas dicunt, in quibus manifestum est maximam inesse multitudinem magnamque in emendis vendendisque mercibus diligentiam, ulterius non patimur sacrae urbis habitatione secludi, licet eos dissensio et maxima invidia tabernariorum quam venerabilis urbis Romae utilitas a negotiatione submoverit. 1. Idcirco hoc edicto singuli universique cognoscant pantapolis ad urbem Romam redeundi negotiandique licentiam restitutam, ut cura pervigili ubertas populo ministretur et in rebus suspectis a maiore multitudine civitas possit habitari, ita ut, si quis statuta pretia non servaverit, in eum pro qualitate facti vindicta procedat nec ob unius aut alterius delictum omne corpus liceat excludi. Ita enim cura multorum nec abundantia deerit et profutura civitati augebitur multitudo. 2. Ex illa sane parte totam sollicitudinem omnemque formidinem vestris animis censuimus auferendam, ut huius edicti serie cognoscat universitas nullum de Romanis civibus, nullum de corporatis ad militiam esse cogendum, sed tantum ad murorum portarumque custodiam, quoties usus exegerit, inlustris viri praefecti urbis dispositionibus ab omnibus obsequendum. 3. Cuius ordinatio etiam in muris, turribus et portis quae sunt labefactata restituet, ita ut a reparatione murorum vel omnium, quae supra dicta sunt, nullus penitus excusetur. 4. Illud quoque pro tuendo statu venerandae urbis decernimus, ut a conlatione tironum et ab exsolvendis septem solidis per millenas nuper indictis cespes formensis, arensis, calcarius et vecturarius habeatur inmunis, ut promptius devotionem solitae functionis agnoscant. Dat. V. non. mart. Romae, Valentiniano a. V. et Anatolio vc. conss.