NOV.
IIII IN DAMNUM PUBLICUM ELICITUM NON VALERE RESCRIPTUM NEC SPECIALIA BENEFICIA GENERALIBUS PRAEFERENDA. (440 Ian. 24) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Maximo II.praefecto praetorio. Usu rerum
frequenter agnovimus specialibus beneficiis generalem devotionem gravari
recidente in reliquos tributorum sarcina, quae singulis quibusque subducitur,
Maxime parens karissime atque amantissime. 1. Et
ideo inlustris et praecelsa magnitudo tua pragmatici nostri secuta decretum
sciat secundum suggestionem suam, manentibus his, quae dudum de removendis
specialibus beneficiis censuimus, omnia, quae specialiter contra vetitum
impetrata sunt, non valere et functionem publicam aequaliter ab omnibus
oportere cognosci, ut et quod in commune statutum salubriter fuit esse
perseveret nec denuo in haec ambitus redeat, quae iterata praeceptione
removimus. Dat. VIIII. kal. feb. Romae, Valentiniano a. V. et Anatolio
vc. conss. |
|