NOV. XXXV [Haenel XXXIIII ; brev. XII]
  
DE EPISCOPALI IUDICIO ET DE DIVERSIS NEGOTIIS.
  
(452 Apr. 15)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Imp. Valentinianus a. Firmino praefecto praetorio et patricio. De episcopali iudicio diversorum saepe causatio est: ne ulterius querella procedat, necesse est praesenti lege sanciri. Itaque cum inter clericos iurgium vertitur, et ipsis litigatoribus convenit, habeat episcopus licentiam iudicandi, praeeunte tamen vinculo conpromissi. Quod et laicis, si consentiant, auctoritas nostra permittit: aliter eos iudices esse non patimur, nisi voluntas iurgantium interposita, sicut dictum est, condicione praecedat, quoniam constat episcopos [et presbyteros] forum legibus non habere nec de aliis causis secundum Arcadii et Honorii divalia constituta, quae Theodosianum corpus ostendit, praeter religionem posse cognoscere. Si ambo eiusdem officii litigatores nolint vel alteruter, agant publicis legibus et iure communi: sin vero petitor laicus, seu in civili seu in criminali causa, cuiuslibet loci clericum adversarium suum, si id magis eligat, per auctoritatem legitimam in publico iudicio respondere compellat. 1. Quam formam etiam circa episcoporum personam observari oportere censemus, ut, si in huiusce ordinis homines actionem pervasionis et atrocium iniuriarum dirigi necesse fuerit, per procuratorem sollemniter ordinatum apud iudicem publicum inter leges et iura confligant, iudicati exitu ad mandatores sine dubio reversuro. Quod his religionis et sacerdotii veneratione permittimus. Nam notum est procurationem in criminalibus negotiis non posse concedi. Sed ut sit ulla discretio meritorum, episcopis [et presbyteris] tantum id oportet inpendi; in reliquis negotiis criminalibus iuxta legum ordinem per se iudicium subire cogantur. Si ab executore conventi parere detrectent, servato iuris ordine sententia teneat contumaces. 2. In clerico petitore consequens erit, ut secundum leges pulsati forum sequatur, si, ut dictum est, adversarius suus ad episcopi [vel presbyteri] audientiam non praestat adsensum: poena defensoribus negotii, qui in eodem extraordinario iudicio adfuerint atque egerint, huiusmodi constituta, ut causidicum officii amissio, iurisconsultum existimationis et interdictae civitatis damna percellant. 3. Nullus originarius, inquilinus, servus vel colonus ad clericale munus accedat neque monachis et monasteriis adgregetur, ut vinculum debitae condicionis evadat, non corporatus urbis Romae vel cuiuslibet urbis alterius, non curialis, non exprimario, non aurarius, civis collegiatus sevir aut publicus servus. 4. Iubemus, ut clerici nihil prorsus negotiationis exerceant. Si velint negotiari, sciant se iudicibus subditos clericorum privilegio non muniri. 5. Defensores ecclesiae de expressis urbium ministeriis non liceat ordinari: adquiescentes huic officio rerum suarum amissio comitetur, quas curiae vel corpori suo praecipimus adplicari. Si custodire haec et exsequi neglexerint iudices conpetentes, facultatibus suis et status privilegiis exuantur, primoribus officii capitali discrimine constituto, ipsis nihilominus a tali officio repellendis, ut ab urbis suae conpetentibus obsequiis non recedant. Hi autem, qui intra decennium transactum a die latae huius legis diacones ordinati sunt, suffectos pro se dare debebunt; si non habent, unde sibi hac ratione prospiciant, ipsi ad nexum proprium reducantur; ceteris inferioris gradus ad conpetentia ministeria retrahendis, exceptis episcopis atque presbyteris, servatis tamen, quae de patrimonio talium personarum legum praecedentium statuta sanxerunt. 6. Originarii sane vel servi, qui iugum natalium declinantes ad ecclesiasticum se ordinem transtulerunt, exceptis episcopis ut dictum est, et presbyteris ad dominorum iuraredeant, si non in eodem officio annum tricesimum conpleverunt: ita ut huius condicionis diaconus domino pro se vicarium reddat, omni pariter peculio restituto. Circa quem nihilominus, si copia vicarii dandi non suppetat, quae de ministeriis urbium superius sunt statuta serventur. 7. Universis clericis praeter ecclesiasticos actus nihil omnino cum aliis causis decet esse commune nec cum locis iuris publici, quae quasi destituta plerumque et non necessaria elicitis supplicationibus velut ad usum quendam religionis evertunt: poena XX librarum auri scriniorum proximis interposita, si aditus huic supplicationi fuerit attributus. 8. Opportunum duximus occasione legis ea de successione decernere, quae anterioribus constitutis non sunt evidenter expressa. Itaque si vir sine liberis uxore superstite moriatur, sponsalium, quae mulier accepit, obeuntis patri matrive mediam restituat portionem, sibi residuam servatura. Si desint personae, quas loquimur, ipsi universa proficiant pro pudore percepta, quae non exstantibus tam caris religiosisque nominibus imminui non oportet. 9. Similis erit de dote condicio, quam dari praesentis oraculi decernit auctoritas, ut, si nullis interpositis condicionibus viro fuerit contributa (quae lucrativa esse potest), uxoriae mortis eventu patri matrive defunctae maritus acceptae dotis mediam restituat quantitatem. Pars vero feminae tantum dare debebit, quantum sponsalibus maritus intulerit, ut dantis et accipientis sit aequa condicio, ne placita futuraque coniunctio uni lucrum, alteri faciat detrimentum. 10. Muliere in matrimonio intestata deficiente superstitibus filiis derelictis pater ususfructus totius patrimonii habeat potestatem usque ad vicesimum filiorum aetatis annum: post medietatem restituat filio filiaeve, sibi in diem vitae suae medietate detenta. Si expleto filiorum vicesimo anno medietatem portionis suae unicuique dare noluerit, suboli, quae medietatem ex bonis maternis a patre non fuerit consecuta, (fructus eius medietatis) post obitum patris a successoribus aestimatione habita iubemus exsolvi, ut, quod in familia quis constitutus amisit, futura saltim conpenset aetate. 11. In ipsorum autem matrimoniorum reverentiae et vinculum, ne passim et temere deserantur, antiquata novella lege, quae solvi coniugia sola contraria voluntate permiserat, ea quae a divo patre nostro Constantio decreta sunt intemerata serventur. 12. Tricennali temporum definitione concludi ea praecipimus, quae perpetuis aut infinitis saeculis servabantur, exceptis Afrorum negotiis, qui se probaverint necessitatem Wandalicam pertulisse, ut de eorum causis illa tempora praefixo tricennio subtrahantur, quae claruerit sub hostilitate consumpta. Ceterum alia intra expressa metarum suarum censemus spatia contineri. 13. Sane sicut non coeptam intra tricennium quamlibet causam vetuimus inchoari, ita quae contestatae litis sumpsit exordium, excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri Theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur, nisi forte post vicesimum quintum annum ex eo, conpetere actio coeperat, contestata lis fuerit. Cui si is casus eveniat, emenso hoc tricennio, quod statutum est, aliud quinquennium prorogamus, intra quod debent negotia universa consumi, ne a malitiosis ingeniis, calumniando legem priorem contestatis litibus aliud tricennium vindicetur. Abunde enim sufficit quinquennii adiectio, qua evoluta nulli penitus actioni copia tribuetur. Quae autem intra vicesimum quintum annum contestata lis fuerit, statuto tricennio modis omnibus consumatur. 14. Petitorem iubemus, postquam edito actionis genere adversarium suum tenuit et ad respondendum coegit, propositae litis probationibus inminere, quoniam ad damnosam iudicii observationem quemquam prius non debet ullus adtrahere quam omnia documenta praepararit, quibus exhibitum in disceptatione convincat: quod et scitis veterum principum continetur. Alias, si quis ad iudicium quem venire conpulerit, et eodem in officio, vel fideiussionis vinculo constituto non urgueat, quo intra quattuor menses institutas peragat actiones, et constiterit iudicem causas alias cognovisse, petitor, qui secretarium vitio suo noluit introire, sumptus expensasque restituat, quoniam actoris tergiversationem esse non convenit inpunitam, pulsatus his recuperatis ab observationis necessitate integro petitori negotio liber abscedat. 15. Quod si pulsatus quis adesse neglexerit, evocatus secundum ordinem iuris sententiam excipiat contumacis. Exhibitus sane si de solo pulsatus fuerit, cessante fideiussionis necessitate, periculo negotii observationem se subiturum promittat. In pecuniariis autem causis non nisi pro quantitate debiti, quod fuerit postulatum, praesentiae suae fideiussorem dabit, si maluerit subire conflictum: si tamen eum in his locis, in quibus pulsatus fuerit, patrimonium petitae summae conveniens constiterit non habere. 16. Si quis a suspecto iudice inlustri viro praefecto urbis Romae propter aliquas domesticas et privatas simultates vocem appellationis emiserit, apud successorem eius sequentem mox quas ante timuit exserat actiones, ut relationis difficultatum ac morarum, quas intercedere ad respondendum nolumus, necessitas auferatur. 17. Nec quisquam provocet a praefecto cognitore in causa, cuius meritum intra centum solidos continetur. 18. Si forte duorum praediorum unus dominus atque possessor ex referto originariis et colonis agro ad alterum rus aliquos homines propria voluntate et ordinatione transtulerit, ita id maneat, ut, sive venditione seu donatione seu quolibet alio modo ad diversos dominos res utraque pervenerit, translatos originis iure et titulo revocari non liceat. Indecorum est auctoris facta convelli, quae pro consilio suo et tractatu necessaria iudicavit, cum magis deceat ad eius reverentiam quae illi visa sunt inviolata servari. 19. Quod autem antehac promulgata lege censuimus amissae temporibus originariae sobolem priori domino non perire, id in argumentum trahi aperta definitione prohibemus: scilicet secundum legem ad Palladium datam subolem dividi censemus, quae de originario suscepta fuerit alieno, Firmine parens karissime atque amantissime. 20. Quare inlustris et praecelsa magnitudo tua hanc saluberrimam edictalem legem etiam pendentibus in foro negotiis profuturam propositis vulgabit edictis, ut, quanta nobis disponendae quietis publicae cura sit, omnibus innotescat. Dat. XVII. kal. mai. Romae, Herculano vc. cons.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista de diversis rebus multa constituit: sed inprimis de clericis quod dictum est, ut nisi per conpromissi vinculum iudicium episcopale non adeant, posteriori lege Maioriani abrogatum est. De reliquis praecepit, ut si quis laicus clericum sive in civili seu in criminali negotio per auctoritatem iudicis ad publicum provocaverit, pulsatus sine dilatione respondeat: episcopi etiam seu pro pervasione rei alicuius, sive pro quibuscumque gravibus iniuriis ad iudicium fuerint provocati. Licet in criminalibus causis per alium nulli liceat respondere, episcopis tamen et presbyteris hac lege praestatur, ut in talibus causis misso procuratore respondeant, sine dubio ut ad eos redeat sententia iudicati. In reliquis vero criminalibus causis, ubi de scelere persona convincenda est, suam in iudicio praesentiam exhibere procurent. Quod si tertio conventi per executorem ad iudicium venire noluerint, sententiam excipiant contumacis. Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius, quem ad iudicium provocat, audiatur: si tamen pulsatus non adquieverit ad episcopi vel presbyteri venire iudicium. Quod si aliud fecerit ille qui pulsat, defensores causae ipsius taliter notari praecepit, ut ab omni officio et prosecutione causarum habeantur extranei. Nullum etiam originarium, inquilinum servum sive colonum ad clericatus officium iubet accedere neque in monasteriis recipi, ne per hanc occasionem debitam condicionem possint evadere. Nam nec corporatus civitatis alicuius, qui publicum servitium debet, nec curialis nec collegiatus clericus esse praesumat. Clericos quoque praecepit, ut negotiationes nullatenus exercere praesumant: quod si fecerint, velut alii negotiatores, a iudicibus emendentur. De corporibus namque publicis nullum fieri defensorem ecclesiae lex ista constituit. Quod si quis ex curia adquieverit, ut fiat defensor ecclesiae, noverit res suas omnes curiae aut illi corpori, unde discesserat, adplicandas et se ad servitium civitatis in suo corpore revocandum. Nam et iudicem et officium eius provinciae, si eos non revocaverint, gravi, sicut ipsa lex loquitur, poena feriendos. Diacones, qui ex curialibus vel ex quolibet corpore publico facti sunt, praecepit, ut pro se ad agenda, quae utilitati publicae debentur, suffectos dare debeant. Quod si non dederint, ipsi ad condicionem debitam revocentur. Nam episcopos atque presbyteros non iubet hac lege constringi nisi tantum, ut de patrimoniis suis quae sunt Maioriani lege constituta evidenter observent. Originarios vero vel servos, qui ad honorem ecclesiasticum adspiraverint, debere intra triginta annos a dominis revocari: ita tamen, ut diaconus pro se vicarium, si habuerit, reddat et omne peculium suum dominus eius usurpet. Quod si vicarium non habuerit unde reddat, ipse ad condicionem propriam revocetur. Nam omnes clericos iubet, ut nullas alias causas nisi actus tantum ecclesiasticos agant et ut publica loca pro ecclesiarum reparatione non destruant. De successione quoque hoc specialiter credidit inserendum, ut, si vir uxore viva moriatur et filios non habeat, sed aut patrem aut matrem dimittat, de sponsalicia donatione, quam fecit, medietatem sibi uxor vindicet, medietatem patri aut matri defuncti mariti, qui superstes eorum fuerit, sine difficultate restituat. Quod etiamsi uxori talis casus evenerit, de dote, quam ab uxore maritus accepit, simili ratione, id est, medietatem parentibus aut si unus eorum superstes fuerit se noverit redditurum. Quod si nec parentes superstites fuerint nec filii, persona coniugis, quae altero supervixit, et dotem et donationem sibi iure perpetuo vindicabit, ita ut faciendi de eis quicquid voluerit habeat liberam potestatem. Mulier vero, quae filios derelinquit, si marito superstite intestata defecerit, maritus eius, hoc est pater eorum, facultates ab uxore dimissas pro usufructu in sua habeat potestate: ita ut, cum unusquisque filiorum ad vicesimum aetatis suae annum pervenerit, medietatem portionis suae sine dilatione percipiat et medietatem sibi pater in diem vitae suae ad usumfructum retineat. Quod si alicui transacto vicesimo anno medietatem portionis suae dare noluerit, fructus eius medietatis, quam daturus erat, post mortem patris filius de paterna hereditate a successoribus eius habita aestimatione recipiat, quos patri exigere pro sua potestate non valuit. De divortiis vero inter coniuges sublata novella lege quae sunt a divo Constantio ordinata praecepit observari. Tricennalem vero legem in omnibus negotiis ita iubet evidentius custodiri, ut omnia tempora, quae in infinitum negotia extendebant, quia diversi in quadraginta annos, diversi iurisconsultores de aliquibus rebus perpetuam fecerant actionem; specialiter censuit, ut omnia de omnibus causis intra triginta annorum curricula concludantur: praeter, sicut de postliminio dictum est, ut illi anni salvo tricennio captivis inputari non debeant, in quibus hostium dominatione detenti sunt. Quae tamen lex tricennalis, sicut illa tempora ad triginta annos revocat, quae amplius lites fecerant propagari, ita reliqua, quae intra triginta annos suis quibusque locis evidenter iussa sunt observari, in omnibus praecipit custodiri. Nam etiamsi lis intra tricennium inchoata fuerit et non definita, quasi nec coepta fuerit, habeatur exstincta: exceptae pupillares causae, quibus pro aetatis fragilitate, sicut lex divi Theodosii continet, constat esse consultum, ut ea tempora in tricennio non inputentur, in quibus minores sub tutorum iubentur potestate consistere. A quibus tamen si post vicesimum et quintum annum ex eo, quo conpetere actio coeperat, lis fuerit contestata, quinque tantum annos supra tricennium pupillis iubet augeri: ita ut conpletis triginta et quinque annis, sicut reliquorum causae intra triginta annos, ita et eorum intra triginta quinque annorum spatia concludantur. Pupillorum vero causae vel lites, quae, antequam ad vicesimum et quintum annum perveniant, contestatae fuisse probantur, intra tricennium sine adiectione quinquennii modis omnibus consumantur. De petitoribus vero constitutum est, ut, si petitor adversarium suum pulsatum in iudicio deferre voluerit, quem aut sub fideiussione aut cautione fecit adduci, et non festinet intra quattuor menses, in quibus tamen iudex ad audiendas causas vacare dinoscitur, actionem, quam proposuit, [debeat] expedire, ille, quem conpulit ad audientiam observare, sumptus et expensas litis a petitore recipiat et liber abscedat, salva tamen integritate negotii illius petitoris, qui ad praesens pro tarditate sumptuum vel expensarum damna sustinuit. Nam si quis pulsatus in iudicio adesse noluerit, post tertiam conventionem sciat se contumacis sententiam subiturum, id est ut quidquid, si adfuisset in iudicio addicendus erat, petenti litigatori quasi victus exsolvat. Quicumque autem si de agro vel de domo fuerit pulsatus, sine fideiussione alicuius caveat se adfuturum esse in iudicio. Nam si pecuniam quis ab eo repetat, fideiussionem pro quantitate pecuniae, unde pulsatur, dare debebit, si de hoc debito voluerit parare conflictum: tunc tamen fideiussor ab eo requiri non debet, quando pulsatus in his locis, in quibus audientia est, non minores debiti ipsius possessiones habere probatur. Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit fortasse suspectum, vocem appellationis exhibeat, ut, cum ei successum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. In ea vero causa iudiciariae potestati, id est inlustri, appellari non debet, in qua usque ad centum solidos fuerit iudicatum. Si quis dominus duorum fuerit praediorum et de una possessione ad aliam, quae iuris sui est, mancipia originaria vel colonaria transtulerit et ad diversos dominos fundus uterque pervenerit, nihil contra ordinationem domini prioris aliunde translatis mancipiis repetere aut pulsare praesumat, sed cui aut venditus aut donatus aut dimissus ager fuerit, in eo eum statu possideat, in quo ab auctore constat fuisse dimissum. De colonarum vero agnatione id remota ambiguitate hac lege constat esse praeceptum, ut secundum legem, quae ad Palladium data est de colono et colona, inter duos dominos dividatur agnatio, id est, ut coloni dominus duas partes filiorum et tertiam colonae dominus sibi debeat vindicare. Quae vero actiones perpetuae fuerunt et ad tricennium revocatae sunt placuit adnecti, id est, hereditatis petitio, si tamen ab auctore, cui competebat, fuerit inchoata finalis actio, homicidii, furti, tutelae gestae, de fugitivis, de curialibus vel de collegiatis revocandis, empti venditi, locati et conducti, negotiorum gestorum, mandati, pro socio.