NOV.
XXXIIII
[Haenel XXXIII] DE PRAEDIIS PISTORIIS AFRIS DEPUTANDIS. (451 Iul. 13) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp.
Valentinianus a. Firmino praefecto praetorio et patricio. Ad auctores
suos beneficia delata respiciunt nec minus plenam gratiam meretur, qui
praestanda suggessit quam qui suggesta concedit. Unum providi iudicis
est, alterum munificentiae principalis et insinuatio, benevolentiae
titulum praestando, gloriam cumulat insinuationis effectu. 1. Censeo
igitur, ut iuxta suggestionem culminis tui honoratis Afris et possessoribus
hostili vastatione nudatis isto remedio consulatur, ut, quod fortunae
inpressio sustulit , ad quantum potest, largitas augusta conpenset.
Dulce est remedia fessis optata largiri et, licet habeat inexhaustum
dolorem atque aeterna suspiria propriarum amissio facultatum, tamen,
quae in tam tristi fuerint sorte conlata, amissa solantur. 2. Igitur
intra Numidiam provinciam ex desertis locis, de quibus, sicut celsitudinis
tuae suggestio loquitur, nihil emolumenti accedit, honoratis et possessoribus,
quos praediximus, XIII.milia fere centuriarum sub quinque annorum vacatione
concedimus: duo milia praeterea solidorum, qui ex titulo vicenarum siliquarum,
quae per singulas centurias exiguntur, superesse et fisco perire dicuntur,
exacta per officium magnitudinis tuae ad arcam praetorianam deferri
praecipio, ut hostili vastitate nudatis atque depulsis ad eandem summam,
quemadmodum iuxta merita personarum per ordinem annis singulis dividi
debeant, pro tua. moderatione decernas. 3. Et
in Sitifensi et in Caesariensi provincia [Mauretania et Numidia] praedia
iuris enfyteutici et domus divinae, quae ab accolis post Wandalicam
vastationem fuerant conpetita et a diversis hodie possidentur, auferri
ab iisdem censeo et sub eo pensitationis modo, quo nunc tenentur, subsignatione
cessante honoratis proconsularis provinciae ac Byzacenae potius conlocari,
quos a barbaris sublatis patrimoniis etiam de sedibus propriis constat
expulsos. 4. De pistoriis autem praediis
statuo, quoniam his, quos barbaries adflixerat, ob alimoniam ante fuerant
lege concessa, ut ad eos tantum debeant pervenire, quos ab hostibus
certum est facultates captivitatis infortunio perdidisse, eisdem pulsis,
quos ad hoc beneficium indecenter constat admissos: nec liceat quemquam
amplioribus, quam eius loci ratio postulat, remediis adiuvari.Aequum
est, ut, quod perculsis graviori sorte contulimus, iusta singulis distributione
proficiat; penes quos salvo urbis Romae privilegio haec humanitas permanebit,
donec auspice deo eos in Africam redire contingat. 5. Praedia
obeuntium eiusdem scilicet iuris ad filios eorum, quibus data sunt,
successionis iure perveniant, salvo tamen, ut dictum est, privilegio
urbis aeternae. Qui si defuncto fortasse non fuerint, auctoritate iudicis
huic dari praecipio, cui magis consuli iusta necessitas persuadet; maioribus
enim debent beneficiis adiuvari, quos non dubium est adversa vehementiora
perpessos, Firmine parens karissime atque amantissime. 6. Itaque
inlustris et praecelsa magnificentia tua ad designatos provinciales
sub programmate suo nostra edicta faciat pervenire, ut, quanta nobis
eorum cura sit, praesenti lege cognoscant. Dat. III. id. iul. Romae,
Adelfio vc. cons. |
|