NOV. XXXII [Haenel XXXI ; brev. X]
  
DE CONFIRMANDIS HIS QUAE ADMINISTRANTIBUS
   
VEL PUBLICUM OFFICIUM GERENTIBUS DISTRACTA SUNT
   
VEL DONATA ET DE ADVOCATIS VEL DE CETERIS NEGOTIIS.
  
(451 Ian. 31)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Imp. Valentinianus a. Firmino praefecto Praetorio et patricio. Quae plerique in legibus constituta dissimulant, necesse est praesenti iussione sanciri, ut, omni ambiguitate submota instauratione solidiora reddantur. In administratione enim et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi Honorii ad Palladium praefectum praetorio missa, in Theodosianum redacta corpus, hanc copiam talibus legatur dedisse personis. Quem non taedeat alioquin ista condicio his solis, qui ad honores aliquos evehuntur, libertatem in contractibus non patere et, cum huic obstaculo nulla fortuna subiaceat, non mediocris non nobilis non plebeia, universitatis ius et commodum solis militantibus denegari? Censeo igitur, ut in quibuslibet administrationibus officiis, in quocumque militiae gradu positis emendi quae ceteris copia sit, dummodo emptio et venditio celebretur iure communi. Neminem volo potestatis iussu et inpressione conpelli. Volenti vendere definitam et conscriptam pecuniam oportet inferri. Videat instrumentorum scriptor, sciant ii, apud quos venditionis documentum necesse est adlegari. Nihil refert quis emat, cum publica fide pretium venditor consequatur. 1. Quod si emptor officio et administratione perfunctus intra anni metas aut super inlata violentia, lege conscripta <metu> carceris, catenarum, custodiae publicae vel privatae, vel in quolibet genere factionis, aut non adnumerato pretio evidenter fuerit confutatus vel se de iudicio tergiversatione subtraxerit et agat, ne gestae rei veritas possit agnosci, venditori solidorum numerum inferat, qui tabulis continetur, possessionem nihilominus perditurus, ut ad dominum redeat, cui taliter probatur ablata. 2. Item si venditor nihil horum sustineat, quae ponimus, et callida refragatione causetur, manente contractu perpetua firmitate et pecuniam reddat emptori, quam eum in pretium constiterit accepisse. 3. Hac sanctione eos quoque iubemus esse munitos, quos administrantes et ulla gerentes officia praedia rustica vel urbana certum est dato pretio conparasse. 4. Donationes quoque habitas et commutationes circa eas personas, quarum inmerito hactenus emptio fluctuabat, similiter roboramus. Ita fit, ut in actu publico positos fidelius laborare delectet, cum vident seu emptione seu commutatione, quae instar obtinet emptionis, seu donatione seu alio quolibet titulo venientia apud se posterosque suos inconvulsa mansura. 5. Si quis curiali venditori aliqua laboranti necessitate subvenit, cum modo ab exactore fiscalium functionum, modo a creditoribus urgeretur, et sine cautela vendidit, quam premente iniuria quaerere non vacabat, ne diutius suspendiis, squalore custodiae, sportulae concussione, usuris in maiorem cumulum crescentibus vexaretur, cur non maneat venditio, quae praestitit obnoxium a dispendiis et suppliciis liberari? Alii destituta atque inculta propterea vendiderunt, quia ieiuni cespitis onerosam professionem non poterant sustinere. Iniquum est, tam iustis praecedentibus causis confectae venditioni ob hoc solum, quia decreti interpositio defuit, adimi firmitatem. Statuo itaque a tempore, quo Italiam Alaricus intravit, nullam moveri quaestionem his, quae curiales taliter de facultatibus propriis vendiderunt. A die sane latae huius saluberrimae iussionis cum praedia sua distrahunt curiales, primores etiam curiae, qui vendendi necessitatem ignorare non possunt, in collegae venditione subscribant. Hoc ordine omnis causatio sopietur, nec emptor his auctoribus quicquam de resultatione formidat nec venditor potest sub tali assertione fraudari. Quem si deceptum oppressumve claruerit, ab ipsis etiam subscriptoribus reddi iubemus indemnem, ut utilitati eius cum emptore improbo pariter addicantur. 6. Non patimur praeterea nonnullorum alio genere iura turbari. Notum est post fatalem hostium ruinam, qua Italia laboravit, in quibusdam regionibus et causidicos et iudices defuisse hodieque gnaros iuris et legum aut raro aut minime repperiri. Nam haec necessitas fecit perpetuitatem dari provincialibus advocatis. 7. In diversis provinciis vacuas curias derelinquunt, qui certatim ad privilegia causidicis inlustris praetorianae sedis atque urbanae delata festinant: cum meliores natalibus suis effici volunt, non curant urbes proprias spoliatas ministeriis et officiis debitis interire. Nos neque meliora desideria volumus impedire neque passim destitui civitates. Quisquis ergo ad hoc officium venire contendit, non ante sibi sciat esse permissum quam universa munia, quae patriae suae debet, exsolvat. Cuius tamen indulgemus arbitrio, ut, si ad togam properat, suffectum curiae praestet, cuius studio perficiat universa, quae per ipsum fuerant procuranda. Nec absolutum statim credat adpositione subiecti, quia, si inefficax ullo debito actu fuerit, recursum ad ipsum praebemus auctorem, nihilominus ad eos concuriales, qui minus idoneum susceperunt. Professurus igitur gesta secum deferat apud moderatorem confecta provinciae, ut et officio iudicis notum sit, locum absentis quae persona susceperit, quae possit publicis necessitatibus sufficiens dare responsum: hac providentia nihil negligens intutum potest urbibus evenire. 8. Iubeo sane, ut, si in provinciali foro quattuor constat esse causidicos, quorum patrocinium in controversia parti possit utrique sufficere, cum voluerit, is, qui ultra memoratum modum potuerit inveniri, veniat ad praedictas sedes ob negotia peroranda. Alioquin licentiam non habebit, si illic non fuerit numerus designatus. Providere enim decet, ne provinciales tenues homines, defensionis inopia ad auditoria sumptuosa venire cogantur. Is ergo inlustribus iudiciis ad actionem causarum debebit admitti, qui probat relatione iudicis conpetentis tantos intra provinciam sibi creditam esse causidicos, qui possint controversiae sustinere conflictum, Firmine parens karissime atque amantissime. 9. Inlustris igitur et praecelsa magnificentia tua hanc saluberrimam sanctionem programmate suo ad universorum faciet notitiam pervenire. Dat. pridie kal. febr. Romae, Adelfio vc. cons.
I n t e r p r e t a t i o
     Haec lex praecipit, ut, quia in administratione positis vel in quolibet officio militantibus leges anteriores id specialiter praescribebant, ut nihil aut comparare aut commutare aut donatum suscipere tempore militiae vel administrationis eis ulla ratione liceret: sed nunc Valentiniani imperatoris hac lege praeceptum est, ut omnes administrantes vel militantes aut in quocumque officio publico constituti sunt et conparandi et commutandi et accipiendi donationis titulo habeant liberam potestatem. Solum est, ut nullus probet huiusmodi scripturas aut per metum aut per fraudem suppositae personae aut violenter extortas, id est aut in carcere constituto aut in quibuslibet vinculis posito aut aliquod se tormentorum genus suppliciorumque perpesso aut forsitan pretium se, quod instrumentis inscriptum est, non docuerit percepisse. Tunc vero non solum instrumentum, si fuerit, vacuatur, sed talis emptor et possessionem reddat et pretium venditori, quod instrumentis continetur insertum, cogatur inplere. Si vero nihil horum venditor, ut dictum est, fortasse pertulerit et contra venditionem hanc voluntarie factam sub tali obiectione venire temptaverit cum proposita poena, quae non valuerit comprobare, merito durante possessione in iure illius, a quo fuerat conparata, pretium venditor quod accepit emptori, cui calumniam intulit, absque ulla dilatione restituat. Curiales etiam, quibus hucusque sine decreti interpositione res suas vendere aut alienare a corpore curiae non licebat, si certa fuerint necessitate constricti, ut debitum, quod pro utilitate publica contraxit, dum creditorum poenas metuit, supplere festinet, quidquid sub tali necessitate vendiderit, omni firmitate subsistat. Nec interpositio decreti quaeratur, sed tantum concuriales sui, quos necessitas eius poterit non latere, in ea venditione subscribant, et nihil emptori de empta re calumniae penitus opponatur, sed rem comparatam emptor perpetuo iure possideat: ita tamen, ut si forsitan aliqua fraude, intercedentibus concurialibus suis qui subscriptores iubentur accedere, venditor se probaverit fuisse deceptum, tam emptoris quam subscriptoris dispendio venditor reddatur indemnis. Curiales vero, si ad advocationem venire voluerint aut aliquam militiam sperare, provideant huiusmodi personas, quae munia ipsorum debeant expedire, provisuri, ut nihil per eos rei publicae possit imminui. Nam ad se omne dispendium noverint pertinere et se ad locum, in quo alium substituerant, revocandos. Reliquum vero huius legis ideo interpretatum non est, quia hoc in usu provinciae istae non habent.