NOV. XXXI [Haenel XXX ; brev. VIIII]
  
DE COLONIS VAGIS ET DE ADVENIS.
  
(451 Ian. 31)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Imp. Valentinianus a. Firmino praefecto praetorio et patricio. Cum pure et fideliter observari debeant quae caventur in legibus, latam dudum de colonis originariis fucum pati quorundam maligna mente cognovimus. Nam cum is, a quo discessit obnoxius, triginta annorum repellatur obiectu, eundo per hos atque alios designatum tempus absumit; ita contingit, ut, cum illi pereat a quo fugit nec huic ad quem venit possit acquiri, mansionum permutatione desinat esse quod natus est, libertatem, quam nascendo non habuit, fugae sibi assiduitate defendens. Nulli umquam, nisi colono fugitivo culpa sua praemium fuit: ea causa incipit melior effici, qua poenam meretur. 1. Quod tamen sufficit huc usque licuisse. Nam cum prior dominus obice legis excluditur, illi eum iubemus adquiri, apud quem eosdem annos statuti temporis probatur inplesse. Quod si propter conclusionem tricennalem et ad vim praescriptionis eludendam aequaliter habitet per diversos, is eum vindicet iure colonario serviturum, penes quem a die primae fugae triginta annorum posteriora tempora concluduntur, alias huic lucro cedat, cum quo maximam tricennii partem vagus et infidus habitator efficit. Quod etiam de mulieribus originariis aeque vagantibus praecipio custodiri. 2. Colona vero, quae petitori post XX annorum curricula denegatur, si quem partum ante designatum tempus edidit, priori domino convenit non perire: aequum est ut ad eum soboles redeat suscepta tunc temporis, cum adhuc mulier conpetebat, ut damnum amissae matris, quod processu contingit annorum, prolis saltem vindicatio consoletur. Quem casum iubemus vicariorum compensatione finiri, ne, quod impium est, filii a parentibus dividantur. 3. Item placet, ut pars, cuius maritum esse constiterit, pro uxore eiusdem meriti vicariam reddat, quatenus prava forsitan dominorum obstinatio a faciendo divortio conquiescat, quia et in eiusmodi personis salva et inconvulsa debet coniunctionis adfectio permanere. 4. Sane sicut colonas commutari posse priora statuta iusserunt, ita etiam de viris licentia sit. Igitur commutationes factas lex nostra confirmat. At si aliqua cessio sine personarum commutatione praecessit vel deinceps facta fuerit, non valeat, ne ad alterum coloni, ad alterum possessio exhausta perveniat. 5. Advenae plerumque tenues abiectaeque fortunae quorundam se obsequiis iungunt, ut, simulata laboris et obsequiorum patientia, accepto sumptu ac vestitu inluviem et squalorem egestatis evadant. Ubi de angustiis cladis suae et humanitate et miseratione colligentes fuerint liberati, iam repleti, iam nihil de miseria cogitantes eligunt feminas ad patremfamilias pertinentes, solertia forma utilitate meliores; cum satias ceperit, derelinquunt: non statu priore perpenso, non adsuetudine coniunctionis, non dulcedine filiorum, nulla lege prohibente discedunt. Itaque si nulli quolibet modo obnoxius civitati ad praedium se cuiuscumque rusticum urbanumque collegerit et mulieri obnoxiae sociari voluerit, gestis municipalibus profiteatur habitandi ubi elegerit voluntatem, ut hoc vinculo praecedente nec habitaculum quod placuit deserat nec consortium mulieris abrumpat: qua professione deprompta salva ingenuitate licentiam non habeat recedendi. 6. Pari lege mulieres ingenuas iubeo detineri, a quibus coniunctio adpetita est et electa servorum seu colonorum, ut his abire non liceat. Filii earum, si denuntiatio non praecessit, in eorum iure et dominio, apud quos creati sunt vel creantur, colonario nomine perseverent: post denuntiationem vero editos secundum scita divalia servos esse censemus, ut illos nexus, sicut dictum est, colonarius teneat semper obnoxios, hos condicio servitutis, Firmine parens karissime atque amantissime. 7. Inlustris et praecelsa magnitudo tua huius generalis constitutionis formam edictis propositis ad omnium faciet notitiam pervenire. Dat. prid. kal. febr. Romae. Accepta III. non. feb. Romae. Proposita in foro Traiani, Adelfio vc. cons.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista constituit, ut, si colonus proprium dominum fugerit, et XXX. annis per diversorum domos aut agros fortasse latuerit et non nisi inpleto tricesimo anno a die fugae suae praedictum colonum dominus potuerit invenire, ab eo, apud quem inventus fuerit, tricennali annorum praescriptione dominus, qui fugam coloni sequitur, excludatur: secunda iterum condicione currente, ut, si forte apud tres personas denis annis colonus ipse habitaverit, ille eum vindicet, apud quem posteriori tempore invenitur. Tertia condicio est, ut, si inter eos, apud quos per tricennium habitaverit, fuerit orta contentio, ipse praedictus colonus addicatur, apud quem per illos XXX. annos maiore annorum numero dinoscitur habitasse. De colonae vero fuga par, apud quoscumque habitaverit, forma servetur, ea tamen condicione servata, ut, sicut de coloni iure proprius dominus XXX. annorum praescriptione excluditur, ita et impleto XX. annorum numero de repetitione colonae domini petitio repellatur. Ita tamen, ut filii, qui intra XX. annos nati fuerint, quando adhuc colona domino conpetebat, a domino, qui colonam praeiudicio temporis perdidit, secundum constitutionem, quae sub titulo 'de episcopali iudicio' processit, debeant revocari. Post vicesimum autem annum nati illius dominio adquiruntur, cui colonam tempus addixerit. Iubetur etiam, ut de talibus personis commutatio non negetur, ita ut vicaria mancipia tam pro colona quam pro portione filiorum dare coloni dominus mox procuret: quod etiam, si convenerit, et pro colono is, cuius colona est, pari constitutione debebit inplere. Advenae ingenui, qui se colonae iungi voluerint alienae, quia saepe fit, ut contubernia electa contemnant, gestis profiteantur se de domo domini colonae, cui iunctus fuerit, nulla ratione discedere et ingenuitate manente nullam habeat licentiam evagandi aut, cui coniunctus fuerit, deserendi. Ingenua itemque mulier si contubernium coloni elegerit alieni, si ei denuntiatum non fuerit, coloni sint domino profuturi quoscumque eius partus ediderit; post denuntiationem vero quoscumque ediderit, non colonos sed servos noverit esse futuros.