NOV. XXX [Haenel XXVIIII]
  
DE LAMPADARIIS.
  
(450 Oct. 3)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Imp. Valentinianus a. Opilioni magistro officiorum. Merito amplitudinem tuam de statutis prodecessorum tuorum contrariis inter primicerium lampadariorum et sequentes eius habitis videmus retulisse, ut, quod pro verecunda moderatione ipse non poteras, nostra sententia definiret. Magnae prudentiae est reverentiam melioribus servare decretis, Opilio frater amantissime. 1. Inlustris itaque auctoritas tua iuxta rationabilem suggestionem suam perpendentis et brevia nimis et longiora tempora hac edictali lege nos statuisse cognoscat, ut primicerius lampadariorum tres annos in primatus administratione consistat, quatenus hoc labore perfuncto sequentibus ad processum copia tribuatur, ut neque ille diuturnitate posterioribus onerosus exsistat neque sequentes nimia expectatione languescant. 2. De absentibus quae amplitudinis tuae suggestio patefecit, serenitas nostra confirmat: hoc est ut, si biennio quis afuerit, unum ei, triennio duo, quadriennio tres merito praecipiat anteponi; sin vero quinquennio, matriculis eximatur, ut et desides poena percellat et sedulis observationis suae conpetentia praemia concedantur. Dat. V. non. oct. Romae, Valentiniano a. VII. et Avieno conss.