NOV.
III DE SUCCESSIONIBUS CURIALIUM QUI AD CLERICATUM TRANSIERUNT. (439 Aug. 28) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad Maximum praefectum praetorio. In
augendo statu urbium singularum servata catholicae religionis veneratione
tam praecedentia veterum parentumque nostrorum statuta renovamus quam
nostris legibus observanda decernimus, ne passim inminutione municipum,
cum numerositas ex abundanti clericatus augetur, publica damna generentur.
Non dubium est enim, cum non expletis muniis ad obsequium venerabilis
ministerii curialis admittitur, relisum in paucos publicae functionis
onus nequaquam posse tolerari et rursum migrantibus patrimoniis curialium
ad personas, quae functionibus municipalibus non tenentur, propriam
civitatis nutare substantiam. 1. Propterea
praesenti lege decernimus, ut quisque ante huius sanctionis diem suscepit
clericatus officium non expletis urbis propriae muniis ac muneribus,
in ea quidem quam meruit religionis observatione perduret, sed omnia
per suffectum tam personalia quam patrimonii onera cogetur agnoscere.
Facultates suas pro virili portione singulis filiis dividat sibimet
simili parte servata; quod si filios non habuerit, duas partes facultatum
suarum praeter ullam alienationis. fraudem propinquis ad curiam pertinentibus
tradat - qui si defuerint, easdem octo uncias ordini proprio proficere
debere censemus, quoniam non minor est adfectio patriae quam parentum
-; tertiam sane propriae substantiae servaturus. 2. Qui
vero redditis patriae muneribus dudum ad officium clericatus accessit,
filiis, quos sibi procul dubio curia vindicat, facultatum suarum, sicut
iam diximus, virilem singulis portionem tradere non moretur. Qui si
filios non habuerit, ea, quae superius de patrimonii distributione talis
personae constituta sunt, observare cogetur. Decet enim eum, qui sacrosanctis
desiderat inhaerere mysteriis, fide magis divitem quam facultatibus
adprobari. 3. In futurum vero ad ecclesiastica
ministeria curialem suscipi praesenti lege prohibemus, ut fiscales necessitates
numerositate municipum facilius inpleantur. Si quis sane ad clericatus
obsequium etiam contra legum vetita animi devotione properaverit, si
propriae non conpleverit onera civitatis, universa per suffectum reddere
conpellitur: simili legis observatione facultates suas, sicut supra
scriptum est, aut cum filiis aut cum propinquis aut cum patria divisurus.
Quod si expletis muniis sacrosanctae religionis fuerit ministerio coniunctus,
facultates suas viritim filiis distribuere per iudicem mox cogetur,
sibimet virilem portionem inter liberos servaturus. Qui si liberos non
habuerit, duas partes patrimonii sui propinquis, qui tamen curialitatis
oneribus obnoxii sunt, absque ullo inminutionis commento, sicut superius
dictum est, sciat protinus conferendas, omnibus in medium deductis,
quae post honorem clericatus in fraudem legis alienanda esse crediderit:
tertiam cui voluerit proprio dispensaturus arbitrio. Quae nostram serenitatem
temperasse humanitatis intuitu vetera legum constituta testantur, quibus
omne patrimonium cedere ordini proprio curialis praeceptus est, quoties
ad ministerium clericatus eligitur. 4. Illam
quoque partem dispositio nostra non praeterit, ut, quisquis civis vel
incola deinceps in nullô obnoxius, cuius tamen substantia trecentorum
solidorum non exuperet quantitatem, fuerit repertus, habeat adipiscendi
clericatus liberam facultatem. Eum vero, cuius patrimonium maiore quam
definivimus aestimatione censebitur, liceat curiae secundum vetera statuta
sociari, exceptis his qui sacris scriniis nostris et agentum in rebus
scholae militant et aliis qui continuatae militiae observatione desudant,
ut multis provisionum generibus ordinum numerus suppleatur nec tamen
desint ministri venerandae religionis obsequiis, Maxime parens karissime
atque amantissime. 5. Inlustris et praecelsa
magnitudo tua huius legis saluberrima constituta sub edictorum promulgatione
faciet in omnium notitiam pervenire, ut sacrilegii reatus involvat ac
viginti librarum auri multa percellat quem non oboedisse claruerit edictalibus
constitutis. Dat. V. kal. sept. Ravennae, Theodosio a. XVII. et Festo
vc. conss. |
|