NOV.
XXVIII
[Haenel XXVII] DE PRINCIPIBUS AGENTUM IN REBUS. (449 Sept. 11) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Opilioni magistro officiorum. Libenter
accipimus, quotiens necessaria suggeruntur. Tantum enim laudis est veterum
statuta servare quantum necessaria provida mente sanxisse; eadem ratio
est praestare beneficia et praestita custodire. 1. Igitur
sublimitatis tuae, quae magnanimitate sui nostris temporibus proficere
iudicat quidquid rationabili sollicitudine providetur, suggestionem
sequentes agentum in rebus scholae, quorum labores sollicitudines vigiliae
tantae sunt, ut soli quidquid oneris est et profiteri et efficere videantur,
hac edictali lege consulimus, ut, quae vetustas pro remuneratione sui
praestitit et intercepta iam diu fuerant, consequantur: scilicet ut
inconsulto principe, qui ex eadem schola ad obsequia praefecturae praetorianae
post infinita discrimina et consumpta aetatis parte meliore pervenit,
primores designati officii nil usurpent, neque praefectianus aliquis
summae sumat militiae sacramenta neque matriculis eximatur praeter eius
conscientiam atque consensum, ita ut eadem matricula officii praetoriani
in principis potestate consistat. 2. De
annonis atque emolumentis principibus nihil per iudicum avaritiam subtrahatur.
Debent enim plurimis remediis adiuvari, quos novimus, ut ad hoc veniant,
plurima pericula sustinere, Opilio frater amantissime. 3. Inlustris
itaque auctoritas tua haec, quae merito constituta sunt, praecipiet
pro sua aequitate servari, ut spe certa recuperandi praemii antiquitus
deputati in necessitatibus publicis fidelius elaborent, quoniam, ubi
certus fructus est, illic studiosius laborare delectat: multa decem
librarum auri statuta, si quis legis huius obviaverit constitutis. Dat.
III. id. sept. Ravennae, Asturio et Protogene vv. cc. conss. |
|