NOV. XXVII [Haenel XXVI ; brev. VIII]
  
DE TRIGINTA ANNORUM PRAESCRIPTIONE OMNIBUS CAUSIS OPPONENDA.
  
(449 Iun. 17)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Firmino praefecto praetorio. Boni principis cura vel prima vel maxima est, quietem provincialium propitia sollicitius mente tractare, quibus, quanto plus fuerit humanitatis impensum, tanto pronius amor devotionis incumbit. Haec est enim natura mentis humanae, ut, quod amittit ex commodo, compenset in gratia, et animos praestitis largiores interiore quodam vinculo caritatis obstringat. Iuvat itaque, iuris perpetui, emphyteutici, patrimonialis, iuris rei publicae vagas aeternasque calumnias et nullo temporum fine conclusas certis et designatis terminis limitare. Quam nobis necessitatem ferendae legis iusta imposuit querimonia plurimorum. Quis ferat, institui iurgia, quae avi ac proavi nescierunt? Quae alia improbum litigatorem tam valida defensio summovebit, si possessorem nec saecula in infinitum transacta defendunt? 1. Praeter tantae aetatis iniuriam vehementer offendit, quod quibusdam nec militiae suae privilegia suffragantur. Diuturno excubiarum labore perfunctis inpingi contumeliosam status conperimus quaestionem et, quos verecundiae adtestatione, natalium splendor conspicuos praeclara scriniorum officia probaverunt, naevo erubescendae obiectionis urgeri, emeritos aulicis honoribus viros trahi ad laqueos vilissimi colonatus et tunc periculosius laborare, quando post continuos observationum labores et residuo vitae optata debent quiete gaudere. 2. Domini vernulas suos fidelius servientes, cum libuerit, iugo servitutis absolvunt, et, quod esse non poterant qualitate nascendi, manumissionis beneficio consequuntur. Indignum facinus deteriorem condicionem liberis esse quam servis, ut humilis abiectaque fortuna legibus quod non habebat, adquirat nobilior quod habuit obtinere non possit. Absit a temporibus nostris, ut id conscientia nostra permittat. Quin immo hunc nobis gloriae titulum vindicamus, ut nostro studio gravissimae consuetudinis licentia comprimatur: decet nostris specialiter remediis veternosae valetudinis adversa curare. Medicinae huius laus aeterna contingit, cum nos tam salubris aequitatis auctores aetas et praesens et futura declarat. 3. Ad quam benevolentiam praecipue nos hortata est lex domini patris clementiae meae Theodosii perennis Augusti, qua virtutum suarum morem secutus humano generi profunda quiete prospexit constituens post triginta annos nulla penitus iurgia, quae medio tempore mota non fuerant, excitari. Cuius invicti principis laudibus etiam praesentem legem necesse est adplicari. Illam namque pia mente praestando viam huic alteri praebuit, qua beneficia eius latius panderentur. Praecipimus igitur propter quorundam pravas interpretationes, quibus sanctio memorata non sufficit, dum minutias iuris et captiosa verba sectantur, ut quae specialiter iussa sunt specialiter abrogentur, cum generalitatis designatio universa consumat, nec aliquid esse possit exceptum, quod non per illud venerabile constitutum hoc peremptorio vocabulo concludatur. Dicendo enim 'omnia' nullum penitus cuiuslibet litis aut causationis fomitem derelinquit. 4. De originariis et colonis, inquilinis ac servis utriusque sexus, peculiis atque agnationibus designati iuris, id est perpetui, patrimonialis, enfyteuticarii et rei publicae, post triginta annorum curricula nulla deinceps actio moveatur. Et negotium, de quo per expressa tempora sollemniter nemo pulsavit, novum nemo proponat. 5. Quod in omnium consummationem causarum iussum est debere servari. Aequum est enim tot annos sine interpellatione decursos nullo nomine, nulla prorsus occasione subverti. Ac, si constiterit memorati temporis intercessisse silentium, etiam has causas, quae sub fiducia legum praesenti sanctione ablatarum motae sunt nec finitae, huius sacrae praeceptionis auctoritate volumus aboleri, quia, ut inchoari tales nolumus actiones, ita male inchoatas haberi oportet exstinctas. 6. Intra haec sane tempora si coepta lis fuerit de originariis vel agnatione cespitis designati, hanc formam erga possidentes servari praecipimus, quae lege divi parentis nostri Honorii de colonis utriusque sexus iuris privati evidenti definitione conscripta est: scilicet ut a persona feminea viginti annorum, a virili triginta repetentem praescriptio obiecta submoveat. Quam et in illa parte observari convenit, quae statuta est de agnatione talium personarum. 7. Et licet rem omnibus causis generaliter profuturam a nemine temerari posse credamus, tamen, ne quos sacrilega temeritas ad subreptionem quacumque compellat audacia, praesumentes triginta librarum auri poena percellat. Eadem manebit palatinum officium utriusque aerarii nec non officium culminis tui vel cunctarum iudicum provinciarum, ut pari sorte quae salubriter constituimus periculo etiam salutis suae inlibata conservent, Firmine, parens karissime atque amantissime. 8. Inlustris et praecelsa magnitudo tua, per quam novimus universitatis quietem studiosa diligentia custodiri, legem cunctis provinciis, universis litibus adplicandam propositis vulgabit edictis, ut post triginta, sicut dictum est, annos perniciosa diversarum omnium causarum propositio conquiescat. Dat. XV. kal. iul. Ravennae, Asturio et Protogene vv. cc. conss. Proposita in foro Traiani, XIII. kal. aug., sub edicto Firmini viri inlustris praefecti praetorio.
     Ista lex ideo interpretata non est, quia sequens sub titulo 'de episcopali iudicio et diversis negotiis' et de tricennio loquitur et omnia, quae hic conprehensa non sunt, evidenter habet expressa.