NOV. XXVI [Haenel XXV]
  
DE CONFIRMATIONE LEGUM DIVI THEODOSII AUGUSTI
   
QUAE LATAE SUNT POST THEODOSIANUM.
  
(448 Iun. 3)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio et patricio. Gloriosissimus principum dominus Theodosius clementiae meae pater leges a se post Codicem nominis sui latas nuper ad nos, sicut repetitis constitutionibus caverat, prosequente sacra praeceptione direxit, Albine parens karissime atque amantissime. 1. Inlustris et praecelsa magnificentia tua nostrorum quoque apicum tenorem secuta perferri eas in notitiam omnium cum supradicta venerabili iussione simul missa, quae nihil dubitationis reliquit, tam suis quam provincialium iudicum decernet edictis, ut, sicuti uterque orbis individuis ordinationibus regitur, isdem quoque legibus temperetur. Dat. III. non. iun. Ravennae, Postumiano et Zenone vv. cc. conss.