NOV. XXV [Haenel XXIIII ; brev. VI]
  
DE LIBERTIS ET SUCCESSIONIBUS EORUM.
  
(447 Iun. 3)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Dd nn. impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio et patricio. Cum iuris aequitas omnibus dominis in commune permiserit, fructu libertatis et praemio fortunam mutare servorum nec manumissoris posteros his graves esse conveniat, quos meliore iudicio tanti muneris auctor evexerit, duras nimis benemeritis credimus sanctiones, quae sic opprimunt sub ingrati actione libertos, ut ab heredibus defunctorum praecipiant in servitutem vocari, tanquam contra iniuriarum vel superbiae reos nulla nisi abrogandae libertatis, poena sufficiat. 1. Huius ergo statuti vigorem benignius corrigentes mansura iugiter lege decernimus, ut, si quis ex familia sua cuiuslibet sexus homines libertate donaverit, eius heredes, sive extranei sive filii seu filiae seu nepotes neptesque fuerint vel propinqui cuiuscumque cognationis et nominis, manumissos non teneant ad obsequiorum necessitatem nullamque contra ingratos habeant actionem, sed, quod minime remur, si contumeliam fortasse pertulerint, ad cohercendos iniuriarum reos utantur iure communi. Nemo sibi nostrae legis obstaculo credat perire vindictam: late adversum noxios severitas patet. Hoc unum genus ultionis nostro saeculo venturisque temporibus nulli prorsus sperare permittimus, ut in ius vocati postulet servitutem. Iustitiam praesentis edicti, si bene sentiant, famae praestamus heredum, ne videantur non agere causam doloris, sed exercere potius cupiditatis ardorem. 2. De successionibus etiam, quas latius et obscurius veteres protulerunt, conpendium lucidae definitionis adhibemus. Itaque libertus, qui civis Romani privilegium fueri consecutus, sive unicum pignus seu plures cuiuslibet sexus habeat filios, cum mori coeperit, suboli suae omnes proprias si maluerit facultates supremo securus dimittat arbitrio. 3. Quod si nulla prole gaudebit, quattuor uncias bonorum suorum manumissoris filio vel, si plures erunt, filiis derelinquat aut, si filiorum nullus extiterit, nepoti ex filio vel nepotibus eandem deputet portionem. 4. Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes inpune praetereat, nisi forsitan aliud amor suaserit voluntasque morientis. 5. Ne quid autem scaevis interpretationibus calumniantum moliantur insidiae, quod pro liberto statuimus pari sibi munere etiam liberta defendat. 6. Praeterea intestatis libertis filius filiave nepos neptisque vel si plures superstites fuerint, dummodo liberi civesque Romani, pro totius patrimonii soliditate succedant. 7. Nam si nec filios habuerint nec nepotes, reliquerint tamen patrem matrem fratrem sororem pari libertate gaudentes, medietatem sibi intestatae successionis haec de supra dictis persona defendat quae gradu potior invenitur, aliam vero medietatem manumissorum reservamus heredibus: quos tunc respiciet omnis hereditas, si intestato expressa necessitudinum nomina defuisse constiterit. 8. Ipsis vero manumissoribus nihil penitus derogamus, quibus ius patronatus integrum semper manebit salvumque durabit quidquid vel prisci iuris auctoritas vel superiorum principum sanctiones contra ingratos detulere libertos. 9. Sed ne penitus sibi reverentiam posteri causentur negatam, statuimus et iubemus, ut adversum manumissoris filios et nepotes liberti libertaeve in nullis omnino causis testimonium dicant. Quod si, licet nihil valiturum, dixerint, puniantur, Albine parens karissime atque amantissime. 10. Inlustris et praecelsa magnificentia tua propositis reverenter edictis cunctorum sensibus aequitatem nostrae legis insinuet, ut, quanto studio et detestemur iniustos et libertati tribuamus favorem, totus ubi noster est orbis agnoscat. Dat. III. non. iun. Romae, Calepio et Ardabure vv. cc. conss. Proposita in foro Traiani, V. id. iun. Antelata edicto Albini vc.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex ista constituit, ut liberti, qui cives Romani effecti sunt, ab heredibus manumissorum, sive filii sint sive extranei, proposita iniuriae actione, qua se dicant laesos, pro occasione istius ingratitudinis ad servitium nullatenus revocentur. Sed si talis casus emerserit, quasi contra alios ingenuos, sic de iniuriis apud iudicem actio proponatur. De successionibus vero libertorum, hoc est civium Romanorum, id censuit observandum, ut libertus sive liberta, si unum filium seu plures habuerint, ipsis facultatem suam morientes, si voluerint integram derelinquant. Contra cuius voluntatem neque filii ex patrono nec nepotes ex filio ulla venire poterunt ratione. Quod si libertus libertave, qui defuncti fuerint, filios non habuerint et testari fortasse voluerint, tertiam facultatis suae manumissorum filiis vel nepotibus, qui ex masculis nati fuerint, derelinquant. Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes ab hac hereditate, salva pagina testamenti securi, si voluerint, praetermittant, quia feminae ad istas hereditates penitus non vocantur: nisi forte illi liberti de duabus partibus pro gratia aliqua filiabus vel nepotibus ex filia patronorum suo voluerint conferre iudicio. Si vero liberti nec filios dimiserint nec nepotes, si patrem matrem fratrem sororem et ipsos libertos civesque Romanos factos esse constiterit, quos superstites derelinquunt, tunc medietatem sibi patroni heredes vindicent et medietatem suprascriptis personis de gradu defuncti liberti qui proximior invenitur. Nam si liberti qui cives Romani fuerint vivo manumissore decesserint, si sine voluntate patroni condere voluerint testamenta, penitus non valebunt, quia auctoritati manumissorum omnia lex ista servavit. Contra filios vero vel nepotes nec libertus nec liberta testimonium dicere in quacumque causa praesumant: quod si fecerint, licet recipi nulla liceat ratione, tamen quicumque liberti contra filios vel nepotes patroni contrarium testimonium dederint, puniantur.