NOV.
XXIIII
[Haenel XXIII] DE NEGOTIATORIBUS. (447 Apr. 25) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad Florianum comitem sacrarum largitionum.
Inter cetera, quae perennitatis nostrae mansuro saeculis ordinamus imperio,
hoc quoque, quo aerarii nostri commoda tueri posse salubri suggestione
probamus, maiestatis nostrae sancimus oraculo, ne ulterius furtiva negotiatio
et claris urbibus rarum faciat mercatorem et obscuris ac reconditis
locis in damnum publicae functionis lateat turba mercantum, Floriane
frater amantissime. 1. Idcirco inlustris
auctoritas tua pragmatici nostri tenore conperto sciat iuxta suggestionem
suam omnes, qui declinatis urbibus per vicos portusque quamplures possessionesque
diversas exercent negotiationis officium, pro aerarii nostri commoditate
retinendos, ut secundum modum, quem iustitia suaserit, aurariam functionem
cogantur agnoscere: gravis multae condemnatione proposita his, qui huiusmodi
negotiatores in fiscale dispendium putaverint cohibendos. Aequum enim
est eum, qui praeceptis nostris crediderit obviandum, facultatum suarum
subire discrimen. Dat. VII. kal. mai. Romae, Calepio vc. cons. |
|