NOV.
XXII
[Haenel XXI] DE OFFICIO ET DE NUMERARIIS PRAEFECTORUM PRAETORIO. (446 Dec. 15) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Albino II.praefecto praetorio et patricio.
Iustitiam suggestionis probamus, cuius omnis haec mens est, ne quid
umquam contra innocentiam male petentibus licere patiamur. Scimus enim,
quanta saepe miseros vexet invidia, quos iniquitas iudicantum fastigio
potestatis adfligit. Officium sedis celsitudinis tuae, sine quo necessitates
publicae nequeunt expediri, per infortunia multa iam saucium medicinam
nostrae curationis exposcit, quae dudum potuisset adhiberi, si suggestio
similis ante manasset. 1. Hac igitur
mansura iugiter lege sancimus, ut quisquis ex officio praetoriano, priusquam
militandi finem consummatis per ordinem temporibus sortiatur, sub adtestatione
gestorum testimonio praefecturam regentis honestam meruerit missionem,
seu quietis studio sive alterius amore militiae, nullam sustineat de
non peractis stipendiis quaestionem fiduciam perpetuae securitatis habiturus.
2. Praeterea numerarios praetorianae
sedis, penes quos publicarum rationum notitia consistit, sive privatos
sive aliam militiam fortasse sortitos, post quinquennium discussionibus
subiacere prohibemus. Intra hoc enim tempus vestigari facile quamvis
latens veritas potest. Et certe nullius tam gravis debet esse condicio,
ut terminum non habeat sollicitudinis et timoris. 3. Munimen
uberius consideratio flagitat aequitatis. Officium praetorianum sub
quolibet expensarum colore in praeiudicium cautionum vetamus urgueri,
in cuius perniciem nequitia creditorum frequenter excogitat, ut pecuniam
pro publica necessitate numeratam privatis simulent profecisse conpendiis:
quibus hanc poenam praesenti constituimus sanctione, ut, si quando pecuniam
suam sub tali credendam putaverint esse contractu, eius protinus amissione
multentur nihilque vel ab his quos adversum vetita deceperint vel de
publics rationibus consequantur. 4. Haec
officio praetoriano salutis fortunarumque praesidia tribuisse sufficiat,
cui etiam mensores, quos pridem habere desiderat, pro mansionum suarum
quiete concedimus, Albine parens karissime atque amantissime. 5. Inlustris
igitur et praecelsa magnificentia tua iustissimam legem propriis vulgabit
edictis, ut omnibus innotescat nostro saeculo rei publicae nihil amplius
esse praestandum nisi quod deceat adquiri. Dat. XVIII. kal. ian. Romae, Aetio III. et Symmacho vv. cc. conss. |
|