NOV. II DE POSTULANDO. |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ Nov. II, 1 . . . . . |
<– – –> |
Nov. II, 2 (442 Aug. 13). |
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Fausto praefecto praetorio. Gaudemus
admodum haec nobis amplitudinis tuae insinuatione suggesta, quae nostris
concordare iudiciis privilegia dudum causidicis delata testantur, quorum
ut merita maior beneficiorum nostrorum cumulus augeret, etiam novis
insuper amplificamus indulgentiis. Quo enim impares honore credamus
eos, quorum vitam et eloquentiam per tot officii huiusce annos non solum
privatorum, verum etiam publicorum iudiciorum explorat auctoritas, Fauste
parens karissime atque amantissime? 1. Inlustris
igitur et praecelsa magnificentia tua laudabilium suggestionum suarum
contemplatione hoc a nobis in admittendis retinendis honorandisque causidicis
edictali lege noverit constitutum, ut in eo, qui se causidicorum numero
optat adiungi, inprimis studia requirantur mores natales vel si perfunctus
est muneribus, quibus patriae suae nascendi generositas debet esse munifica,
neque per calumniam neque perfunctoria examinatione. Neque enim oportet
eos, quos semel adsciveris in seminarium dignitatum, non ita ad omnia
esse defaecatos, ut idcirco digni universis honoribus habeantur, quod
advocati esse meruerunt. 2. Quibus ad
agendum viginti annos, non ut adpropinquare vicesimum, sed ut explere
fas sit, legis huius auctoritate decernimus; in provincialibus vero
foris si sedecim aut eo amplius numero advocati sint, unum ex his, qui
in agendo annorum numero praestat, ad praetorianum forum, si hoc praefectura
iubeat, avocari atque omnes sive utriusque praetorianae sive urbanae
praefecturae causidicos expleto vicesimo vel ad alium vitae cursum maturius
transeuntes quinto decimo advocationis anno vicariae dignitatis potestatem
posse obtinere, ita ut in salutationibus nostris, in conventibus publicis
omnibus, qui post se vicariae potestatem adepti erunt, merito praeponantur.
Neque enim perpetiendum putamus huiusmodi dignitatem in his, qui advocatione
functi sunt, imaginariam aut vacantivam videri, cum eam non gratiae
singulorum, sed ipsi ordini et professioni iudicia nostra restituant,
quamvis tam magno, tam necessario et tam sancto officio si servetur
reverentia litterarum, etiam hoc parvum esse videatur, nisi illis salvum
esset sperare cum omnibus, quod optimus quisque ac sibi bene conscius
de nostris iudiciis non frustra debet optare. 3. Neque
enim tali fine meritum professionis artamus aut futurae spei intercludimus
viam, qui praeterita interim remuneramus. Nam ut nullis civilium officiorum
oneribus aut exactionibus aut operibus publicis ad suggestiones numerariorum
vel ad praeceptum sacrae nostrae huiusmodi hominum, emeritum si quis
per supra memoratos annos in quolibet praetoriano sive urbano foro studium
probatae defensionis inpendit, post diutinum laborem sollicitetur quies,
providebit amplissimae praefecturae debita et iusta commotio, quae triginta
librarum auri condemnationem ab officiis provincialibus vel suo ilico
iubebit exposci, si quemquam ex his, qui praedicta observatione causis
patrocinia praestiterunt, ad huiuscemodi iniuriam suggerendum esse crediderint.
4. His hoc etiam litteratae militiae
contemplatione praestamus, ut, si in familia fuerint constituti, quidquid
quolibet titulo positi in advocatione quaesiverint, tamquam peculium
castrense defendant, ne praemium laboris alieni aut in alios transferat
aut sibi vindicet patrum potestas. 5. Hanc
autem legem edictis amplitudinis tuae omnibus iudicibus ac provinciis
facias innotescere. Proposita id. aug. Romae, in foro Traiani Dioscoro
vc. cons. |
Nov. II, 3 (443 Aug. 17). |
Idem
aa. Albino II. praefecto praetorio illyrici italiae et africae. Ex adfectu
publico convenit eorum necessitatibus subvenire, qui fatales miserias.
inciderunt: imperatoriae si quidem laudis est aliqua decreta mollire,
quando vis maior inopinatae cladis ferale generarit incommodum, Albine
parens karissime atque amantissime. 1. Unde
inlustris et praecelsa magnificentia tua pragmatici nostri tenore conperto
sciat Afros, qui infortuniis hostilis cladis expulsi eiectique fortunis
omnibus spem sui actus et conversationis solitae perdiderunt et imbuti
studiis litterarum causas agere destinarunt sive agere iam coeperunt,
apud omnes iudices his advocationis copiam remoto legis vinculo esse
permissam, ut aerumnas, in quibus nunc sunt, tali possint remedio sublevare,
praeter praetorianam togam forumque urbanum, in quo agendorum negotiorum
licentiam tribus pietas nostra permisit. Nec enim non eos oportet studiis
favorabilibus adiuvari, quibus hoc solum remansit, quod sibi non potuit
vindicare captivitas. Dat. XVI. kal. sept. Ravennae, Maximo II. et Paterio
vv. cc. conss. |
Nov. II, 4 (454 Oct. 28). |
Impp.
Valentinianus et Marcianus aa. Storacio praefecto praetorio. Multarum
. . . . . in sanciendis legibus non solum sibi vindicat,
verum etiam temporis ratio persuadet, non quod praeceptorum diversitas
placeat, sed quod eventuum qualitas pensius facit esse iudicium et firmius
constituto robur est, quoties priori sententiae magis magisque probata
succedit. Dudum laxata lex exceptis inlustribus foris ceteris ac provincialibus
perpetuitatem concesserat actionis. Sed nunc adcrescente pube et litterariae
indolis iuventute aditi exoratique sumus, ne sub aliorum perpetuitate
succedentium studiorum fervor evanescat. Quis enim se ei officio novus
professor inserat, quod veteranus insederit, ut non sit tam auctor quam
observator alterius? Et quia haec, quae ab homine caduca sunt, fiunt
subrogatione perpetua, ne interdicentibus studiis ipsa pariter officia
conquiescant, hac generali constitutione decernimus universa fora, tam
inlustrium praefectorum praetorio ac praefecti urbi quam reliqua omnia
– – – – – – –
Storaci parens karissime atque amantissime. Inlustris et praecelsa magnificentia
tua lege salubriter constituta edictis propriis in universorum faciet
pervenire notitiam, ut, quid erga servanda advocatorum tempora dispositio
iusta praefixerit, et agnoscere valeant et servare contendant. Dat.
V. kal. nov. Romae, Aetio et Studio conss. |
|