NOV.
XVIIII [= brev. III] DE HOMICIDIIS CASU FACTIS NECNE. (445 Dec. 10) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Dd.
nn. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Maximo v. inl. patricio. Criminosos
quidem aversamur omnes et praecipue humano cruore pollutos, quorum crescit
audacia, cum impunitas per simplicia vel etiam personalia rescripta
donatur. Nefas dictu: per ignorantiam facinora defensione vallamus?
Sed quantum est, quod occupationibus nostris astutia plectendae subreptionis
inludit, cum rescripta huiusmodi etiam viro inlustri quaestore nesciente
procedant, quem custodem statuimus esse iustitiae qua nullum carere
debet oraculum. 1. Merito ergo male usurpata
prohibentes hac edictali lege sancimus, ut homicidii, quod tamen casibus
inputaverit confessio supplicantis, non aliter indulgentia, nisi nostri
numinis annotatione praestetur, quoniam rariora erunt facinora sub nostrum
ventura iudicium, nec ulla nisi discussis rebus venia continget. 2. Postquam
tamen ad cuiuscumque cognitoris tribunal annotatio nostra pervenerit,
examinari fidem precum diligenter iubemus, ut, si homicidium vel casu
vel vitandae mortis necessitate constiterit admissum, venia tribuatur
orantibus, deprehensos vero in mendaciis ilico poena percellat. His
enim tantum volumus ignosci, in quorum lapsibus sola potest fortuna
culpari. Homicidas autem in hominum caedem nefaria voluntate grassatos
aliorumve capitalium criminum reos nec per annotationes nostras licebit
absolvi. 3. Vir spectabilis magister
scrinii, qui interdicta supplicantibus responsa praebuerit, quinque
librarum auri multam sacro aerario nostro cogatur inferre. Memorialis
quoque cuiuslibet scrinii, qui adversum vetita rescriptum fuerit exsecutus,
spoliatus militia quinquennii relegatione plectatur. Quod enim fas non
est vel per adnotationes nostras nocentes mereri, multo magis vetamus
rescriptis simplicibus impetrare, Maxime, parens karissime atque amantissime.
4. Inlustris itaque et praecelsa magnificentia
tua necessariam humano generi sanctionem cunctorum notitiae publicari
propositis iubebit edictis, ut salubria constituta nullus ignoret. Et
manu divina: divinitas te servet per multos annos, parens Karissime
atque amantissime. Dat. VI. id. dec. Romae, d. n. Valentiniano a. VI.
et Nomo vc. conss. Proposita prid. id. dec. in foro Traiani, conss suprascriptis. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
ista praecipit, ut, si quis ad principem
convolaverit adserens se casu homicidium perpetrasse – nam
non voluntarie a se homicidium fuisse commissum – et si per
supplicationem a rerum dominis veniam potuerit impetrare, a rectore
provinciae ubi casus iste commissus est id specialiter debet inquiri
et, si certa fuerit suggestio supplicantis, veniam mereatur obtentam.
Ceterum si voluntarie habita discussione convictus fuerit homicidium
commisisse, eandem poenam excipiat, quae de homicidiis legibus habetur
expressa: impetrata non valeant et capitali sententia feriatur. Reliqua
constituta lex ipsa declarat. |
|