NOV.
XVIII [Haenel
XVII ; brev. II] DE MANICHAEIS. (445 Iun. 19) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Dd.
nn. impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II praefecto praetorio.
Superstitio paganis quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae
et hostis fidei christianae, ad excidium sui clementiam nostram non
immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsecrabiles et toto
orbe pellendos omnium retro principum statuta iudicarunt. Nec dissimulationem
crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscena
in iudicio beatissimi Leonis coram senatu amplissimo manifesta ipsorum
confessione patefacta sunt? adeo, ut eorum quoque qui diceretur episcopus
et voce propria proderet et omnia scelerum suorum secreta perscriberet.
Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est negligere
tam detestandam divinitatis iniuriam et inpunitum relinquere scelus,
quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur.
1. Unde Albine parens karissime atque
amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua hac nos in aeternum
victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet
notitiam edictis propositis pervenire, ut, ubicumque terrarum quisquis
Manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos iura sanxerunt,
auctoritate publicae severitatis excipiat. 2. Sitque
publicum crimen et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere
sit facultas. 3. Nec cuiquam licitum
tutumque sit aut celare tales aut talibus conivere, cum omnia de his
a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi
hac edictali lege proposita, Manichaeos dignitate militiae et urbium
habitatione privandos, ne quis innocens talium conversatione aut societate
capiatur. Successiones nec capiant, nec relinquant, sed fisci nostri
viribus adgregentur. Nec his quod palam interdicimus, ulla fraude quaeratur.
Iniuriarum careant actione, contractus liberos omnino non habeant. 4. Primates
uniuscuiusque militiae vel officii mox exigenda per apparitionem vestram
X librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum
siverint militare. Neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni,
quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota
vel pudenda committit. Dat. XIII. kal. iul. Romae, d.n.Valentiniano
a. VI. et Nomo vc. conss. |
Haec
lex interpretatione non indiget. |
|