NOV.
XVII [Haenel
XVI] DE EPISCOPORUM ORDINATIONE. (445 Iul. 8) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Dd.
nn. impp. Theodosius et Valentinianus aa. Aetio viro inlustri comiti
et magistro utriusque militiae et patricio. Certum est et nobis et imperio
nostro unicum esse praesidium in supernae divinitatis favore, ad quem
promerendum praecipue Christiana fides et veneranda nobis religio suffragatur.
Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps
est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam
synodi firmasset auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius
inlicita praesumptio adtemptare nitatur (tunc enim ecclesiarum pax ubique
servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas), et haec cum hactenus
inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis
viri Leonis Romani papae fideli relatione conperimus, contumaci ausu
inlicita quaedam praesumenda temptavit et ideo transalpinas ecclesias
abominabilis tumultus invasit: quod recens maxime testatur exemplum.
1. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis
vocatur ecclesiae, Romanae urbis inconsulto pontifice indebitas sibi
ordinationes episcoporum sola temeritate usurpantis invasit. Nam alios
inconpetenter removit, indecenter alios invitis et repugnantibus civibus
ordinavit. Qui quoniam non facile ab his, qui non elegerant, recipiebantur,
manum sibi contrahebat armatam et claustra murorum in hostilem morem
vel obsidione cingebat vel adgressione reserabat et ad sedem quietis
pacem praedicaturus per bella ducebat. 2. His
talibus et contra imperii maiestatem et contra reverentiam apostolicae
sedis admissis, per ordinem religiosi viri urbis papae cognitione decursa
certa in eum et de his, quos male ordinaverat, lata sententia est. Et
erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione
valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritati in ecclesias non liceret?
Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit, ne ulterius
nec Hilario, quem adhuc episcopum nuncupari sola mansueti praesulis
permittit humanitas, nec cuiquam alteri liceat ecclesiasticis rebus
arma miscere aut praeceptis Romani antistitis obviare. Ausibus enim
talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. 3. Nec
hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus, verum ne levis saltem
inter ecclesias turba nascatur vel in aliquo minui religionis disciplina
videatur, hac perenni sanctione censemus, ne quid tam episcopis Gallicanis
quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem liceat sine viri
venerabilis papae urbis aeternae auctoritate temptare. Sed hoc illis
omnibusque pro lege sit quidquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis
auctoritas, ita ut, quisquis episcoporum ad iudicium Romani antistitis
evocatus venire neglexerit, per moderatorem eiusdem provinciae adesse
cogatur, per omnia servatis quae divi parentes nostri Romanae ecclesiae
detulerunt, Aeti parens karissime atque amantissime. 4. Unde
inlustris et praecelsa magnificentia tua praesentis edictalis legis
auctoritatem secuta faciet, quae sunt superius constituta, servari:
decem librarum auri multa protinus exigenda ab unoquoque iudice, qui
passus fuerit praecepta nostra violari. Et manu divina: Divinitas te
servet per multos annos, parens karissime atque amantissime. Dat. VIII.
id. iul. Romae, Valentiniano a. VI. et Nomo vc. conss. |
|