NOV. XVI [Haenel XIIII]
  
DE PRETIO SOLIDI ET NE QUIS SOLIDUM INTEGRUM RECUSET.
  
(445 Ian. 18)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad populum romanum. Frequens ad nos, Quirites, temerarii ausus querela pervenit, ut in parentum nostrorum contumeliam insigniti solidi eorum nominibus ab omni emptore recusentur: quod diu inpunitum esse non patimur. Hoc ergo edicto agnoscat universitas capitale manere supplicium, si quisquam vel domini patris mei Theodosii vel sacrarum necessitudinum nostrarum vel superiorum principum solidum aureum integri ponderis refutandum esse crediderit vel pretio minore taxaverit. Vir autem inlustris praefectus urbis eiusque officium decem librarum auri dispendio subiacebit, si quemquam contra hoc statutum venisse fuerit adprobatum. 1. Quo praecepto etiam illud in perpetuum volumus contineri, ne umquam intra septem milia nummorum solidus distrahatur emptus a collectario septem milibus ducentis. Aequabilitas enim pretii et commodum venditoris et omnium rerum venalium statuta custodiet. 2. De ponderibus quoque ut fraus penitus amputetur, a nobis dabuntur exagia, quae sub interminatione superius conprehensa sine fraude debeant custodiri. Et manu divina: Proponatur amantissimo nostri populo romano. Et ad latus: Dat. XV. kal. feb. Romae, Valentiniano a. VI. cons.