NOV. XV [Haenel Theod. XXVII]
  
DE SILIQUARUM EXACTIONIBUS.
  
(inter 444 Sept. 11 et 445 Ian. 18)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Theodosius et Valentinianus aa.  . . . Cum pietatis nostrae animo ad quaerenda remedii publici adiumenta perpetuae cogitationes se ingerant, nihil tam necessarium cura serenitatis nostrae perspicit, sicut omnium sensibus non dubitamus occurrere, quam ut defessis rebus adflictoque publico statu robur numerosi exercitus praeparetur. Sed nec tam salubris, in qua omnium plenae securitatis fundamenta ponenda sunt, per varia erogationum clementiae nostrae conatu modo raturus, ut ipso experimento non modo his, qui novis sacramentis obligantur, sed ne veteri quidem exercitui quae ab exhaustis aegerrime conferuntur ad victum vel ad vestitum posse praeberi: quos nisi indigna et pudenda armato homini negotiatio aluerit, vix possunt a famis periculo et a frigorum pernicie vindicari. Quae ergo his angustiis remedia providenda sint, mens nostrae serenitatis exaestuat. Nam si a possessore super alia, quae praestat, has expensas requirat, ultimas tenuesque eius vires conpulsio talis extinguet; si a mercatoribus rursus hoc efflagitet, necesse est eos depressos tanti oneris mole succumbere. Inter haec animo fluctuante hanc viam reperimus, primum cuius levissima functio publici quaestus habeat magna, conpendia, deinde quae ad universos pertinens a paucis intolerabilia damna submoveat atque ita sine sensu dispendiorum sit, ut, cum plus hinc publicae utilitati conquiri valeat, nullus se speciatim queratur adfligi et neque a tenuissimis possessorum reliquiis vel defectu miserabili negotiatorum quicquam inpossibile postuletur. 1. Placuit itaque, ut omni venditione per solidum dimidia siliqua ab emptore, dimidia a venditore per omnem contractum aequaliter publico conferatur: in omnibus mobilibus inmobilibusque rebus venditiones tantum emptionesque dumtaxat tali condicione. 2. Tam bonus rei effectus aliter non poterit provenire, nisi huic muneri certi, qui praeficiendi sunt, eligantur communi procerum nostrorum consilio atque tractatu; quod electionis iudicium renovabitur circa eos, qui in aliorum locum adlectionis augmento voluerint subrogari. Per singula igitur negotiationum genera singulos praeponi oportere hae edictali lege decernimus, quos fides atque industria huic officio sustinendo idoneos conprobaverit. Utilius quippe est distributis procurationibus mercium omnium, ut in talibus rebus fieri solet, depulsa permixtionis caligine apertius et liquidius declarare, quid quisque pro conducta mercium nundinatione dependat. 3. Omnis autem contractus, qui clanculario vel emente vel vendente in fraudem legis initus fuerit, careat firmitate. Quod ne fiat, ea ratione prospicimus, ut gestis municipalibus inmobilium rerum contractus constet initus, mobilium, vero emissis pittaciis transigatur: et is, qui praepositus fuerit huic muneri, profiteatur se id, quod per hanc legem conpendiis publicis decretum est, consecutum, ita ut post annum securitatis amissae discussio minime requiratur. 4. Qui si a tabellione vel contractoribus conventus ad gesta venire distulerit, inlato curialibus, quod huius edicti lege inferendum est, venditio perfecta stabilitate nitatur: ille autem, qui huic rei praepositus spe lucri proprii publicum commodum putaverit differendum, tali adficiendus incommodo est, ut tantundem ipse fisci viribus inferat, quantum de ipso contractu, cui conventus praesentiam suam negavit, a contrahentibus publico fuerit inlatum, quod ab eo magistratus et curiales exigere curabunt; quam poenam neque ordines effugiant neque moderatores provinciarum, si qua ipsi fraude vel conludio publica, emolumenta distulerint. 5. Sed haec, quae tam salubriter ordinamus, in omnibus provinciis atque urbibus una eademque volumus ratione servari: quod absque ullius erroris inpedimento explicabitur, si certae nundinae civitatibus earumque territoriis ordinentur. Iubemus enim et in oppidis et in regionibus certo loco ac tempore emendis atque vendendis rebus per honoratorum dispositionem nec non ordinum seu civium sub praesentia moderatoris provinciae manifesta definitione constitui. Nulli itaque mercatori praeter hanc observationem nisi ad designata loca temporibus praestitutis ad negotiationis suae species distrahendas passim licebit accedere, uti certa ratio emendi atque vendendi ibi constare possit, ubi nundinandi ius provincialium tractatu fuerit deputatum et id, quod praeberi supra statuimus, facilius eorum, qui praepositi fuerint, valeat diligentia reperire. Quae vero ex his supplenda et minutius ordinanda sunt, amplissima ***